Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUNTIUS

NUNTIUS, Legatus, missus. Annales Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 47: Ipso quoque anno (1235.) quum Soldanus Septae Nuntios sive ambasciatores Communis Januae... detineret in verbis, et eos diu duxisset et duceret per ambages. Hinc Nonce vulgo dictus, Legatus summi Pontificis, ut omnibus notum.

Nuncius, Apparitor, Judicum missus, qui eorum nuntia portat et mandata exsequitur. Literae Joannis Franc. Regis ann. 1350. tom. 4. Ordinat. pag. 16: Tres Consules et sexdecim Consiliarios habeant... et unum Nuncium pro Consiliariis suis congregandis. Aliae ejusdem Regis ann. 1356. tom. 3. pag. 157: Consules... habeant potestatem indicendi et perequandi et levandi per certos suos Nuncios talliam seu tallias hominibus et habitatoribus dicti castri et ejus mandamenti, tociens quotiens expedierit et eis visum fuerit faciendum, perequataque et indicta levandi et percipiendi seu fieri faciendi per certos Nuncios super hiis per eos destinandos. Literae Caroli Regentis, filii Johannis Regis Franc. ann. 1358. ibid. pag. 236: Que Universitati et Consulibus de Condomio (Condomo) debentur nomine et ex causa Universitatis praedicte... leventur tanquam fiscalia et etiam exigantur, et eisdem cohercitionibus per eosdem Consules seu eorum servientes vel Nuncios perpetuo exigi valeant et levari. Charta Ysnardi de Antravenis Senescalli Provinciae e MS. D. Brunet fol. 90: Nullus Nuncius, cursor, sive apparitor predicte curie pro nunciatione aliquid accipere debeat a civibus Arelatis. Synodus Oriolana ann. 1600. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 716: Nuncii quoque nostrae curiae Sacerdotes aut alios quoscumque sacris ordinibus initiatos in Ecclesia non citent, nec quamdiu ex ea exstiterint, ad judicium vocent. Adde Statuta Astensia Collat. 4. cap. 5. etc.

Nuncius Armorum, Gall. Sergent d'armes, in Codice MS. DD. Daguesseau Cancellarii ubi de Processu dissolutionis matrimonii Ludovici XII. fol. 170.

Nuntius Camerae. Vide Camerarii Provinciarum, in Camerarius.

Nuntius Citatorius, Qui in jus citat seu vocat. Chron. Dominici de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 552: Igitur adveniente Nuntio citatorio ad Palatinum eumdem, literas citatorias eidem Palatino porrexit, quas superbo capite spernens, ad clamorem dicti Regis penitus ire negavit.

Nuntii Conclavis, Gall. Couriers du Cabinet, quos habebant Majores Domini, quosque inter Nobiles feoda tenentes numeratos fuisse probat D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 172. ex hoc Chartularii Montisfortis loco, ubi de feodis ad hoc castrum pertinentibus: Magister Hubertus de Maulia est homo Comitis, et debet ire in Nunciis domini Comitis eques.

Nuntius Curiae. Charta Guillelmi Comitis Forcalcarii ann. 1206. pro Manoscensibus: Item quod Bajuli et Judices et Notarii Curiae, et Nuntii sint annales. Et qui semel Bajulus, aut Judex, aut Notarius, aut Nuntius Curiae fuerit, etc. Vide Messageria. et Haltaus. Glossar. German. voce Fron-bote, col. 535.

Nuncius Potens, Delegatus qui possit personam et vices mittentis agere. Charta Ottakeri Marchionis Styriae ann. 1156. apud Ludewig. tom. 4. pag. 202. qua confirmat advocatiam Garstensibus: Ter in anno, id est, bis tempore graminis, semel tempore foeni placitum suum debet habere (Advocatus,) et hoc de clamatione vel notificatione illius praeconis, quem sibi Abbas vel potens ejus Nuntius debet ad latus ipsius Advocati sedere, et de omni manuum compositione sive pugnae sive furti duae partes ad Ecclesiam respiciunt, tertia ad ipsum.

Nuncius Portans Pyxidem. Vide Pyxis.

Nuntius Regis, Idem qui Missus Dominicus, in Decretis S. Ladislai Regis Hungariae lib. 3. cap. 1. 2.

Nuntius Virgae, Gall. Sergent à verge, Apparitor qui in symbolum officii virgam portat. Leges Palatinae Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. xxxv: Quatuor ad minus ordinarie Nuntii virgae sint in nostro hospitio, qui ratione eorum officii virgam deferre nec omittant.