Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUNTIUS

NUNTIUS,² Mercenarius, servus ad annum conductus. Statuta Arelat. MS. art. 154. de Nunciis locandis in festo S. Andree: Statuimus quod illi qui conducent de cetero aliquem vel aliquos mercenarios vel mercenarium ad annum, quod illos conducant a festo S. Andree; et idem dicimus de furneriis et posteriis, et quod omnes Nuncii, qui modo sunt locati ad festum S. Michaelis ad alium terminum teneantur stare usque ad festum S. Andree... Ab hoc statuto excipimus pastores ovium... et hoc continere nolumus omnes mercenarios, qui ad annum starent cum domibus religiosis. Sententia arbitralis ann. 1292. inter Abbatem et Consules de Gimonte: Quod si forte pastores, Nuncii, vel alii conductitii dicti domini Abbatis et Conventus dicti monasterii et grangiarum ejusdem, inveniantur aliquam talam facientes, vel damnum aliquod dantes in vineis, ortis, bladis, etc. Nuncius agriculturae, ad agros colendos destinatus, in Ordinatione Caroli Comitis Provinciae ann. 1278. e Musaeo D. Brunet.