Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUPTIAE

NUPTIAE Publicae, vel publice factae in Concilio Vernensi ann. 755. can. 15. Unde lib. 7. Capitularium cap. 179: Sancitum est, ut publicae Nuptiae ab his, qui nubere volunt, fiant. Adde cap. 105. et Canones Isaaci Lingon. tit. 5. cap. 6. Concilium Trosleian. cap. 8.

Nuptiae, Obventiones Curionum pro nuptiis. Tabularium Prioratus de Domino in Delphinatu Ch. 215: Et medietatem de sepultura, excepto de militibus, et de primitiis similiter medietatem, et de Nuptiis medietatem, etc. Chartul. Celsinian. ch. 918: Monachi dimittunt ei (presbytero) Nuptias et quae offerunt mulieres surgentes a partu.

Nuptiae, Solemnis ecclesiae vel monasterii consecratio. Charta ann. 1066. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 59: In loco qui Cadomum prisco ab incolis nuncupatur nomine, sanctimonialibus construxit (Mathildis) basilicam, quam paulo post omni commoditate exornatam ecclesiastica spiritualis constituto desponsationis tempore, convenientes imperii nostri excellentissimi pontifices, etc. Nuptiis ergo solenniter celebratis spiritualibus, etc.

Nuptiae, Convivium solemne in receptione Episcopi recens consecrati. Testimonia pro Ecclesia Turon. contra Dolensem, apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 914: Addidit etiam quod vidit praedictum Hugonem redeuntem a consecratione sua recipi processionaliter apud Dolum, et quod interfuit Nuptiis praedicti factis in domo Conani archidiaconi. Eadem repetit alter testis ibid. col. 917. Nuptiae spiritales post consecrationem Basilicae, eodem, ut puto, significatu celebratae memorantur, in Charta Guillelmi Ducis Norman. ann. 1066. e Chartulario SS. Trinit. Cadom.

Quodvis convivium solemne. Comput. ann. 1450. ex Tabul. S. Vulfr. Abbavil.: xx. die Aprilis, pro media parte quatuor quennarum vini domino Martino le Prevost, magistro scholarum cantus, in Nuptiis suis primae Missae praesentati, v. sol. iiij. den. Ibidem: 26. die Julii, pro media parte quatuor quennarum vini sorori magistri Firmini du Four in Nuptiis ejus desponsationis praesentati, iiij. sol.

Ad Nuptias Puerorum teneri, in Charta ann. 1238. apud Miraeum tom. 1. pag. 755. dicuntur, qui auxilium dominis suis debebant ad maritandos eorum filios, de quo dictum est in voce Auxilium.

Nuptialis Vestis. Vide infra in Vestis.

Nuptiales, Qui nuptias ineunt. Deum... qui benedixit conjugia Nuptialium, fratres carissimi, deprecemur, apud Mabillon. pag. 206. Liturg. Gallic. col. 2.

Nuptiales Chartae. Charta ann. 1097. e Tabulario S. Illidii Claromont.: Ego P. de Camaleria, Dominus castri Tuiriaci dono et concedo per me et per meos in perpetuum omnes Chartas nuptiales, quae sunt castro Tuiriaci et in omnibus locis pertinentibus ad Tuiriacum, quae sunt de feudo meo, tibi A. Abbati monasterii S. Illidii. Alia ann. 1203: De Cartis Conjugalibus, quae sunt in parrochia de Tuirec. Alia ann. 1206. ex eodem Tabulario: Magister Simon Archipresbyter d'Ermont conquerebatur de Abbate S. Illidii super Cartis Nuptiarum de Agella et de Basvilla... unde venerunt in praesentia Domini R. Arvernorum Episcopi, in cujus curia praedictae Cartae monasterio S. Illidii adjudicatae fuerunt. Has Nuptiales Chartas in voce Charta Cangius intelligit de Jure matrimonii sacramentum impertiendi.

Nuptiantes, Incontinentes. Acta S. Gauger. tom. 2. Aug. pag. 684. col. 2: Certe de immanibus mites, de superbis humiles, de Nuptiantibus continentes... fecit non paucos. Vide Nubere.

Nuptiare, Nubere. S. Maximus Taurinensis Homil. in Epiphan.: Nam cum defecisset Nuptiantibus vinum, etc.

Comput. ann. 1357. ex Tabul. S. Vulfr. Abbavil. fol. 8. r°.: Pro una cana vini praesentata uxori Petri Penllon, qua die Nuptiavit, iij. sol. viij. den. Nochoier, in Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2: Pour ce que li sains Esperites Et Nostre Dame li doinst joie De la pucele qu'il Nochoie. Vide supra Nubiare.

Nuptiaticum, Tributum forte, aut vectigal, quod pro nuptiarum facultate solvebatur domino. In Capitulari Sicardi Principis Beneventani ann. 836. caput 27. est de sigillatico et Nuptiatico.

Noçaille, in Libert. villae de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 63. art. 14: Ne pourront demander lidit seigneur et dames ès diz habitanz, ne avoir d'iceulx nulle chose pour cause de ost, de chevauchée, de subvencion,... de mortailles, de Noçailles, (male editum Notailles) de chevalerie, etc. Vide in Maritagium.

Erant praeterea aliae usu stabilitae praestationes, quas a nubentibus juniores innupti ejusdem loci exigebant. Lit. remiss. ann. 1357. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 168: In villa de Uno-pano (dioec. Carnot.) nuptiae factae fuerant... Ad domum sponsae in sero diei iverunt, et petierunt candelam per sponsum et sponsam praedictos, prout actenus extitit et est in dicta villa in similibus fieri consuetum, sibi dari. Aliae ann. 1373. in Reg. 105. ch. 434: Comme icellui Jehan, par maniere d'esbatement, feust alé avec pluseurs jeunes gens de la ville de Lisines en un certain hostel, ouquel il avoit noces celle journée, pour demander et avoir les pastez, comme l'en a coustume à faire en ladite ville en tel cas. Aliae ann. 1428. in Reg. 174. ch. 222: Lesquelz compaignons conclurent entre eulx que il convenoit aler en la chambre de l'espousée demander deux pots de vin pour le vin de couchier, comme l'en seult faire en teles nopces oudit païs (de Reims), disans que s'ilz ne les avoient, l'espousée ne s'en iroit pas couchier. Denique aliae ann. 1479. in Reg. 205. ch. 285: Une meslée de gens, qui estoient assemblez au lieu de Semur pour cuider avoir les pastés de certaines noces; lesquelz on a acoustumé bailler aux varlets à marier. Plura rursum ejusdem rei exempla, videsis supra in Bannum 5. et Cochetus 3.

Nuptiator, Qui nuptias ambit, amat. S. Hieronymus lib. 1. adversus Jovinianum cap. 23: Dicam et ego Nuptiatoribus meis, qui post castitatem et diuturnam continentiam subant ad coitum, et pecudum more lasciviunt. Apud eumdem Epist. 11. Secundus Nuptiator dicitur, qui alteras init nuptias. Pro Paranympho sumitur in voce Druchte.

Nuptorium et Nuptatorium, Domus vel locus ubi fiunt nuptiae, vel ubi nubunt. Gloss. Isid. et Ugutio.

Nossailhes nostri dixerunt Tempus, quo nubere licet. Lit. remiss. ann. 1471. in Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 145: Le suppliant effiancé à une jeune fille, qu'il entendoit espouser aux prouchaines Nossailhes, etc.