Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANGELUS

ANGELUS,² Vexillum praecipuum apud Impp. Occidentales, quod S. Michaëlis effigie insigniretur. Wittikindus lib. 1. de Gest. Saxon.: Imperatorem in primis, medii, et ultimis versantem videntes, coramque eo Angelum, (hoc enim vocabulo effigieque signum maximum erat insignitum) acceperunt fiduciam magnamque constantiam. Lib. 3: In quinta (acie) quae erat maxima, et dicebatur Regia, ipse Princeps vallatus lectis ex multis militum millibus, alacrique juventute, coramque eo Angelus penes quem victoria, denso agmine circumseptus, etc. Eadem habet Conradus Urspergensis pag. mihi 222. Apud Graecos Imperatores sequioris aevi, inter varia quibus in caeremoniis Palatinis et Ecclesiasticis utebantur, vexilla, primum etiam fuit, quod τοῦ Αρχιστρατήγου, seu S. Michaelis, appellabant, ut auctor est Codinus de Offic. cap. 6.