Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANGELUS

ANGELUS,³ Titulus, quo summi Pontifices, aliique Episcopi compellari solebant. Justinianus Comes, postea Imperator, in Epistola ad Hormisdam PP. Comperimus.... ad Angelum vestrum hinc discedentes iter arripuisse. Infra: Quamobrem etiam et a viris reverendissimis Episcopis,.. ab Apostolatu vestro ad nos Angelus vester destinare dignetur. Relatio Archimandritarum Syriae ad eumdem Hormisdam post. 22. Epistolam ejusdem Pontificis: Quoniam Deus et doctorem, et medicum animarum constituit vos et vestrum Angelum, etc. Ita in Synodo adversus Tragoedias Irenaei cap. 173. 302. Libellus Porphyrionis, Diaconi Alexandrini ad Leonem I. PP. in Concilio Calchedonensi Act. 3: Δέομαι τῆς ἡμετέρας ἀγγελιϰῆς στρατηγίας ϰατελεῆσαί με. Angelica sedes vestra, in Epistola Episcoporum Dardaniae ad Gelasium PP. Hinc Coangelici dicuntur summi Pontifices. Anastasius Biblioth. in Praefat. ad Synodum VII: Domino Coangelico Joanni Pontifici summo et universali Papae, etc. Idem in Vitis PP. pag. 216. et alibi non semel hocce epitheto donat summos Pontifices. Concilium Romanum anno 853. dicitur actum anno Pontificatus sanctissimi ac Coangelici et universalis quarti Papae Leonis septimo: ut Concilium aliud Romanum ann. 877. a Domino et Coangelico Papa. Adde Annales Francor. Bertinianos ann. 868.

Sed id etiam epitheti datur interdum ipsis Episcopis. Vetus Charta apud Rubeum lib. 5. Histor. Ravennat.: Dum resideret ibidem Honestus Coangelicus Archiepiscopus S. Ravennatis Ecclesiae, etc. Adde pag. 257. Apud Lambecium lib. 5. de Caesarea Bibliotheca pag. 124. ἰσαγγέλου epitheton tribuitur Joanni Tranensi in Apulia Episcopo: quomodo apud Palladium in Historia Lausiaca cap. 43. Theodosius M. ὁ ἐν ἀγγέλοις ἀριθμούμενος dicitur. Extat Anastasii Sinaitae Patr. Antioch. ἀπόδειξις, ὅτι μέγα ϰαὶ ἀγγελιϰὸν τὸ Ἀρχιεραϰὸν ἀξίωμα. His porro titulis insigniuntur summi Pontifices et Episcopi, quia in Apocalypsi Sacerdotes Angeli appellantur, et per Angelos intelliguntur: et, ut ait S. Remigius Remensis Episcopus in Epistola ad Falconem Tungrensem, sub vocabulo Angeli traditur actionis forma Pontificiae. Isidorus Hispalensis in Epist. ad Massenum Episc.: In Angelo Ecclesiae Praepositum utique, id est, Sacerdotem ostendit.... Joannes Evangel. etc. Joannes VIII. PP. Epist. 292: Sacra Scriptura Sacerdotes Domini aliquando Angelos nominat. In VIII. Synodo can. ii. Episcopi dicuntur ferre τύπον τῶν ἁγίων ϰαὶ ούρανίων ἱεραρχῶν. Denique Riculfus Suessionensis Episcopus in Constitut. ann. 889. ad Presbyteros: Ad vos enim plebium pertinet cura et solicitudo, et ex vobis pendet earum salus, utilitas, atque animarum profectus. Scriptum namque est de vobis: (Malach. 2.) Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus [requirent], quia Angelus domini exercituum est. Angelus namque Latino eloquio nuntius dicitur: et vos quidem Angelorum ministerium expletis, quando vestras plebes instruitis atque docetis.

Et abbates ita nuncupati, ut discimus ex Charta ann. 956. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 165: Leone Christi famulo, religioso presbitero et monacho, et pro divina clementia Coangelico abbate ejusdem monasterii (de Sublaco).