Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANGELUS

ANGELUS,⁴ Sic vulgo appellatur Salutatio Angelica quae matutina luce, meridiana et serotina ad campanae pulsum recitatur. Hujus institutionem, quae primum ad pulsationem ignitegii coepit, S. Bonaventurae acceptam referunt nonnulli, alii vero, quod verisimilius est, Joanni XXII. PP. Concilium Senonense ann. 1347. cap. 13: Praecipimus, quod observetur inviolabiliter ordinatio facta per S. M. Joannem PP. XXII. de dicendo ter Ave Maria tempore seu hora ignitegii. Statuta D. Simonis Episc. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 962: Praecipimus, ut ipsi faciant hora consueta pulsari campanas in Ecclesiis suis ad ignitegium, Gallice Couvrefeu, et praecipiant parochianis ad pulsationem hujusmodi dicere genibus flexis verbum salutationis ab Angelo gloriosae Virgini Mariae Ave Maria: et ex hoc lucrantur decem dies indulgentiae. Verum ubi crevit pia hujusmodi institutio, auctae pariter et indulgentiae. Synodus Biterr. ann. 1369. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 660: Item, simili modo ordinatur quod de cetero in aurora diei pulsetur tribus ictibus cum batallo majoris campanae, et quilibet audiens, cujusque status fuerit, dicat ter Pater noster et Ave Maria, et cuilibet dicenti, de Omnipotentis Dei auctoritate et nobis attributa, damus et concedimus xx. dies indulgentiae in remissionem suorum peccaminum. His tandem ex auctoritate summi Pontificis ccc. indulgentiarum dies accesserunt, cum a Ludovico XI. an. 1472. ut ter in die Angelus diceretur, praeceptum fuisset, quod hactenus pie et religiose est observatum.