Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUTRITUS

NUTRITUS, Bene Nutritus, Liberaliter, ingenue educatus, bonae indolis. Chartul. Andr. notarii Massil.: Donavit donatione pura, rata et irrevocabili inter vivos, Huguetae filiadae suae, tanquam bene Nutritae et condignae, licet de majori dono et gratia foret digna, etc.