Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUTRITUS

NUTRITUS,² Nothus, filius illegitimus. Charta ann. 1195. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 445: Domno Bartholomaeo, qui ecclesiae nostrae non modica beneficia contulit, de bonis ecclesiae nostrae annuum beneficium, quatuor videlicet modios frumenti et totidem avenae ad mensuram capituli; et post ejus decessum, Guiberto ejus Nutrito illud idem beneficium, toto tempore vitae suae habendum, concessimus;.... pratum insuper et mansuras, quae Bartholomaeus pater ipsius Guiberti sub annua pensione decem solidorum a nobis tenuerat. Vide praeterea Baluz. tom. 1. Hist. Arvern.