Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NUX

NUX, Balistae astragalus epitoxis, Noix d'arbaleste. Will. Brito lib. 6. Philipp. pag. 156: Guido Nucem volvit balistae pollice laevo, Dextra premit clavem, sonat una nervus, et ecce In Regis scapula stabat fatalis harundo. Dantes in Paradiso cant. 2: In quanto quadrel posa, et vota, et de la Noce si dischiava. Hinc Proverbium Italicum: La corda e'n su la Noce; pro damno proximo.

Hinc Ennosquier, telum nuci imponere. Lit. remiss. ann. 1373. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 22: Icellui Vitet tenté d'anemi retourna son arc tendu, la sayeste Ennosquiée, et deux sayestes en sa bouche, etc. Unde et Desnoquer, pro arcum remittere, in aliis Lit. ann. 1380. ex Reg. 118. ch. 331: Ainsi que ledit Eslie eust Desnoqué son arbaleste, sa vire encontra ledit de la Chapelle et lui entra ou corps.