Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): O

O., Litera numeralis, quae 11. denotat, unde versus: Undenos facit O, cognoscas sic numerando, seu ut habet Ugutio: O, numerum gestat, qui nunc undecimus extat. Eidem literae si recta linea superaddatur, undecim millia significat.

O, in superscriptione cantilenae, figuram sui in ore cantantis ordinat. Notkerus Balbulus opusc. Quid singulae literae significent in superscriptione cantilenae. Vide A.

O. Sic dictae Antiphonae septem, quae in Ecclesia Adventus Domini tempore cantantur, quod ab O, admirationis nota, principium habeant. Vide Honorium Augustodun. lib. 3. Gemmae animae cap. 5. et Durandum lib. 6. Ration. cap. 11. num. 4. Statuta antiqua Canonicorum S. Quintini in Viromanduis: Vinum de pastibus, de postmeridiis, caritatibus, et de omnibus O, ante Natale debet esse vinum decens refectorium.

f. eodem sensu, Oleries, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 84: Le Dimenche dernier des Oleries de devant Noel, le suppliant ala aux nopces à Joy le moustier.

O, Literam nominibus praefigunt optimates Hiberni, ob eminentiam, inquit Camdenus in Hiberniae descriptione. Jacob. Waraeus in Antiquit. Hibernicis cap. 9. ait, regnante Brieno Rege Hiberniae, Hibernorum cognomina sive familiarum nomina coepisse esse fixa, posterisque tradita, cum praeposita, vel aspiratione, h, vel voce, va, quae postea mutata est in vocalem, O, et significat unum e posteris viri alicujus primarii, ut OBrien, O-Conner, etc.

O pro u passim scriptum in vett. Instrumentis. Nuncopatur pro Nuncupatur, in Testamento ann. 690. apud Felibian. Hist. Sandionys. pag. XI. Jobemmus pro Jubemus, apud eumdem pag. XII. Pecodibus pro Pecudibus, in antiquis Canonibus Hibern. tom. 4. Anecd. Marten. col. 10. Ebor pro Ebur, Egomenus pro Egumenus, seu Hegumenus, etc.