Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBLATIO

OBLATIO,² Pactum, conventio. Libert. Montisfer. ann. 1291. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 154: Item non debent (dominus aut bajulus) impignorationes, los engetz nec Oblationes, quas et quae fecerint alicui de dicto usatgio infringere, impedire. Ubi leg. forte Obligationes.

Oblationes, Propositae conditiones. Responsio Legatorum Caroli VII. Regis Franc. ad Orationem Pii II. PP. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 326: Legatis et nuntiis per eamdem Sedem missis saepenumero Oblationes et variae aperturae factae sunt.

Chron. Angl. Th. Otterbourne edit. Hearn. pag. 118: Anno Christi 1337. orta est grandis discordia inter reges Franciae et Angliae, ex eo quod rex Franciae multas terras et oppida in Vasconia improbe usurpaverat. Qua de causa rex Angliae plures Oblationes humiles regi fecerat Franciae, si saltem sic terras suas recuperare posset.