Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBSERVANTIA

OBSERVANTIA, Lex, regula. Concil. Tolet. IV. can. 15: Universis igitur Ecclesiasticis hanc Observantiam damus, quam quisquis praeterierit communionis jacturam habebit. Observantia Christiana, lib. 7. Capitul. cap. 276. Observantiae regulares, Gall. Observances regulieres, Religiosa disciplina, in Chronico Berntenii apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 460. Haltaus. Glossar. German. col. 896. voce Herkommen.

Observantia Judicii, Idem quod servitium placiti, in veteri charta apud eumdem Haltaus. col. 233. voce Dingpflicht.