Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OBTINEO

OBTINEO,² (OBTINERE) Vincere, victoriam obtinere: non semel occurrit in Historia Cortusiorum lib. 5. cap. 2. lib. 8. cap. 16. et alibi.

Obtinere, Superare, rationibus ad suas partes trahere, nostri Gagner dicunt. Auctor Praedestinati lib. 1. Haeres. 30: Hos sanctus Joannes Constantinopolites Episcopus tali ratione in multis civitatibus Obtinuit. Et Haer. 33: Hos Obtinuit Craton Episcopus Syrorum. Adde Haeres. 39. Alibi voce superavit utitur, ut Haeresi 27. etc.