Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OCTAVUS

OCTAVUS, Octava pars fructuum agrorum, vel vinearum, quam tenentes dominis suis exsolvebant. Pactum inter Jacobum Aragoniae Regem et Berengarium Magalonae Episc. ann. 1272: Est etiam sciendum quod de supradictis ab utraque parte excipiuntur usatica, laudimia, consilia, quarti, sexeni, septeni, Octavi, feuda fenalia, etc. Vide Quarto 6.