Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ODIUM

ODIUM Vetus, ϓποϰρύφιον ἔχθος, Menandro Protectori lib. 6. cap. 165. Crimen quod quis sciens, et ex inveterato odio contra aliquem peragit. Charta Communiae Suessionensis ann. 1181. art. 2: Omnia forisfacta, exceptis infractione urbis, et veteri Odio, quinque solidis emendabuntur. Charta Communiae Hamensis: Nullus aliquem de Communia propter vetus Odium extra villam sequatur, nec ante eum exeat, ut illi insidietur, aut quidquam mali faciat: quod qui fecerit, ultio capietur de illo et de ejus pecunia sine aliquo judicio. Viés haine, in eadem Charta Gallica. Charta Communiae Royensis: Si qua vilis aut inhonesta persona aliquem probum virum aut mulierem turpibus conviciis inhonestaverit, liceat alicui probo viro de pace si supervenerit illum objurgare, et uno aut duobus colaphis eum sine forisfacto ab importunitate sua compescere. Sed si pro veteri Odio eum percussisse terminatus fuerit, si percussus inde clamorem fecerit, percussor super sanctas Reliquias jurabit, quod non veteri Odio eum percusserit, sed tantum pro eo ab importunitate sua compescendo. Adde Chartam Communiae Valliaci ann. 1187. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 323.