Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ODORO

ODORO, (ODORARE) Olfacere. Epistola Licinii Episc. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 431: Tota itaque (anima) videt, tota audit, tota Odorat, tota tangit, tota gustat. Vita B. Osannae, tom. 3. Junii pag. 696: Cujus sanctitudinem de Ostio Odoraverat. Alias Odorare est Odore replere.