Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OFFERRE

OFFERRE, Sacrosanctum Missae sacrificium celebrare. Ita usurpat S. Cyprianus Epist. 12. 63. et 77. qui interdum Sacrificium offerre dixit lib. de Lapsis, Epist. 54. 68. Sacrificium celebrare, Epist. 66. et 77. Vide S. Augustinum Epist. 118. cap. 3. et 4. Concilium Arelatense I. can. 15. Martinum Bracarensem cap. 56. etc. Eodem sensu Graeci προσφέρειν dixerunt. Vide Concilium Ancyranum cap. 1.

Offerre Susceptione, dicitur Episcopus aut Sacerdos, qui in aliena parochia est: non enim ei licet Missam celebrare; sed divinam Eucharistiam a proprio Sacerdote suscipere debet, seu cum caeteris fidelibus communicare. Populus enim cum Sacerdote sacra faciente offert, sed susceptione, non autem confectione Eucharistiae. Canones S. Patricii cap. 30: Episcopus quislibet qui de sua in alteram progreditur parochiam, nec ordinare praesumat, nisi permissionem acceperit ab eo qui in suo principatu est: die dominica Offerat tantum susceptione, et obsequi hic contentus sit.

Offerre dicebantur praeterea Christiani Laici, qui panem et vinum in Ecclesiam deferebant, et ibidem offerebant. Quippe Sacerdos ex pane particulam, ex vino sorbitionem desumebat, quibus sacrificabat: unde oblatio ista fidelium Sacrificium dicitur Cypriano in libro de Opere et eleemosyna cap. 15: Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te credis, quae corbanon omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio venis, quae partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis. Augustinus sermone 215. de tempore: Oblationes quae in altario consecrentur offert. Erubescere debet homo idoneus, si de aliena oblatione communicaverit. Hanc autem oblationem Graeci canones προσφοράν vocant, cujus soli fideles jus habebant, qui neque abstenti, neque poenitentes erant, sed integram dignitatem habebant, ut est in Concilio Nicaeno I. can. 11. Ancyrano can. 16. etc. Vide in voce Communio. Atque hac notione Oblatio sumitur in Herdensi can. 9. Vasensi I. can. 2. Arelat. II. can. 12. Eliberit. can. 28. etc. Fabianus PP.: Decernimus ut in omnibus Dominicis diebus altaris oblatio ab omnibus viris et mulieribus fiat tam panis quam vini, ut per has immolationes a peccatorum suorum faecibus liberentur. In Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 219. 371. jubentur omnes per dies Dominicos oblationem Deo offerre, ipsaque oblatio foris septa altaris recipi. Adde lib. 6. cap. 167. 192. 170. 195.

Quo pacto autem reciperentur Oblationes a Sacerdote Liturgiam sacram celebrante, et in qua Liturgiae parte, scite describit Ordo Romanus, his verbis: Expleto Symbolo, salutat Episcopus populum, dicens, Dominus vobiscum. Postea dicit, Oremus, tunc canitur Offertorium , cum Versibus. Tunc venit Subdiaconus, ferens in brachio dextro patenam, et in sinistro calicem, in quo recipiuntur amulae populorum, et super corporale, id est sindonem, quod accipiens Diaconus ponit super altare a dextris, projecto capite altero ad Diaconum ut expandant. Deinde transit Sacerdos ad suscipiendas oblationes. Interim cantant Cantores Offertorium cum Versibus, et populus, dat oblationes suas, id est, Panem et Vinum, et offerunt cum fanonibus candidis, primo masculi, deinde feminae: novissime vero Sacerdotes et Diaconi offerunt, sed solum panem, et hoc ante altare. Subdiaconus vero cum calice vacuo sequitur Archidiaconum: et Pontifice oblationes populorum suscipiente, Archidiaconus suscipit post eum amulas, et refundit in calicem majorem, tenente eum Subdiacono, quem sequitur cum scypho super planetam Acolytus, in quem calix impletus refunditur. Oblationes autem a Pontifice suscipit Subdiaconus, et ponit in sindonem, quae eum sequitur, quam tenent duo Acolyti. Adde Honorium Augustodun. lib. 1. cap. 43. et Amalarium in Eclogis.

De Oblationibus vero Principum, sic idem Ordo Romanus alio loco: Oblationes vero Principum Subdiaconus regionarius a Pontifice suscipit, ac sequenti Subdiacono porrigit, et ipse in sindonem, quam tenent duo Acolyti, eas ponit.

Denique aquam tantum offerebant Cantores. Amalarius lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 19: Cantores qui sunt de genere Levitarum, propter instantem necessitatem cantandi, non habent licentiam huc illucque discurrendi, ut singuli offerant cum caeteris. Statutum est eis, ut penitus non sint extorres a Sacrificio, custodire aquam, et hanc unam offerre pro caeteris, etc. Ibidem: Oblationes quae veniunt in altare, Panes propositionis appellantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altari poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in Sacrario remaneat.

Feminae etiam offerebant, sed non ad altare: at in locis suis manebant, et ibi Sacerdos earum oblationes accipiebat, ut habet Theodulfus in Capitulis cap. 6. Ex quibus forte intelligenda Capitula Theodori Cantuar. cap. 28. in quibus dicitur, mulieres posse oblationes facere secundum Graecos, non secundum Romanos. Id est, secundum Latinos non licuisse mulieribus ad altare offerre. De feminarum oblationibus agunt Fabianus PP. Concilium Matisconense I. can. 4. Joan. Diaconus in Vita S. Gregorii PP. cap. 41. Gregorius Turon. de Gloria Confess. cap. 65. Ordo Romanus, etc.

Decretum Concilii Matiscon. Fabiano perperam adscribitur, ut docet D. Coustant tom. 1. Epist. Pontif. Rom. col. 124.

Offerebant et Monachi, ut docent S. Columbanus in Poenitentiali, et Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 7.

Offerre Aurum, Thus, et Mirrham ad altare die Epiphaniae sacro solitos Reges nostros scribit Continuator vernaculus Guill. Nangii ann. 1378: Si fut l'offrande du Roy telle qu'il ensuit: Trois Chevaliers ses Chambellans tenoient hautement trois couppes dorées et esmaillées: en l'une estoit l'or, en l'autre l'encens, et en l'autre du mirrhe, et allerent tous trois par l'ordre comme l'offrande devoit estre baillée derant le roy, et le Roy aprés, lesquels s'ayenoüillerent, et il s'agenoüilla devant l'Archevesque. Et la premiere offrande qui de l'or fut, bailla celui qui la portoit, et baisa la main: La seconde qui estoit de l'encens, bailla le second Chevalier qui la tenoit au premier, et il la bailla au Roy, et il l'offrit, en baisant la main de l'Archevesque: Et la troisiesme, qui est de mirrhe, bailla le troisiesme Chevalier qui la tenoit au second, et le second au premier, et le premier la bailla au Roy, lequel en baisant la main dudit Archevesque tiercement offrit: ainsi parfit son offrande devotement et honorablement.

Offerri Nomina Fidelium dicuntur apud veteres, cum eorum memoria et nomen e sacris Diptychis recitabantur in Missae sacrificio. S. Cyprianus Epist. 10: Ad Communionem recipiuntur, et Offertur nomen eorum. Epit. II.: Et possunt nobis viceni et triceni Offerri. Ep. 66: Neque enim apud altare Dei meretur Nominari in Sacerdotum prece, qui ab altari Sacerdotes et ministros voluit avocare. Adde Innocentium I. Ep. 29. ad Decentium. Vide, Diptychum.

Offerre ad Baptismum dicuntur Patrini, seu gestantes, aut susceptores, apud S. August. Ep. 23. et Homil. 50. cap. 2. Ferrandus Diac. Carthag.: Nonne solos parvulos rite credimus Offerentium fide salvari, etc.

Offerre, Indicare. Thesaurum offerre, dicitur qui invenit, et ultro fisco indicat, in leg. 1. Cod. Th. de Thesaur. (10, 18.) et apud Senator. lib. 6. var. cap. 9.

Offerre proximis suis burgagia vel libera tenementa sua tenentur, qui ea propter sui paupertatem vendere vel invadiare, aut ad feudifirmam dimittere volunt: nec extranei ea emere aut ad feudifirmam accipere possunt, si proximi adsint, qui ea emere aut ad feudifirmam accipere velint, ex legibus Burgorum Scoticorum cap. 115. quo spectant quae habent Usatica Ambianensis civitatis MSS.: S'il avient cose cuns hom ou une feme sunt ensamble par mariage, et il vendent un hyretage que ils ont, et il aient enfans qui soient en leur baillie, sans che kil se soient parti deus, il n'i ont nule offre, car on offre mie hyretage d'aqueste à nullui s'on ne veut, ains le convient offrir au plus prochain aprés les enfans devant dis, et à cest enffans devant dis le convarroit otroier s'on voloit que le vente fust estables, et s'il avenoit c'aucuns qui fust seurès du pere ou de la mere par mariage, ou par autre maniere, chil avoit l'offre, et si manoit aveuc lui, et eust de son cotei à par lui, ausi aroit-il l'offre, etc. Vetus Consuetudo localis ejusdem urbis MSS.: S'aucuns puet baillier son yretage à cens, et ny a point d'offre, se il ni a entrée d'argent, mais s'il i a entrée d'argent combien que che soit il i a offre. Alibi: Nus n'offre sen acat qui ne veut, et qui an et jour le tenroit, puis qu'il aroit acaté, nus n'aroit l'acat par le bourse tant fust proisme. Item s'aucuns veut offrir le vente de sen yretage, il le convient offrir au plus proisme, et convient que cil qui l'yretage vent, soit hom soit feme, et de quel costé il est, soit present; se chest feme, et ele a baron il convient qu'il soit presens aveuc sa feme come avoüez de sa feme; et se c'est femme sans baron qui soit aagiée, il ne convient qu'elle ait nullui d'avoüé part, et se elle est desaagiée, il fau qu'ele ait son cureur, avoec li,.... et convient que li acateres soit presens, et convient qu'il i ait Majeur ou un Esquevin en lieu du Majeur et 2. Esquevins au mains: et convient , qui li venderres ou le venderesse offre à sen proisme la vente qui est faite de sen yretage, et nomera le vendeur, et dira toutes les conditions de le vente, et se li proismes veut li ara sairement du vendeur,.... et se luec ne le veut prendre, il puet demander quinzaine de li conseiller et au kief de le quinzaine s'il veut li ara les sairemens et retenra sa vente par le bourse, et donra le prochainnité de le bourse à cui il li plaira,.... et emprendra argent s'il veut, ne ja ses proismes le prochainnité n'ara, ains demorra à chelui à cui ele sera donnée privés soit estranges, ne nus qui soit parens au vendeur puis qu'il est offert au plus proisme puis ne l'ara, etc. Charta Beatricis Abbatissae B. Mariae Suession. ann. 1231: Omnes haereditates ad propinquiorem haeredem per escheanciam devolventur: et poterit quilibet tenere terram suam et uxoris suae, et sint omnes pares et haeredes ad terram tenendam illi, qui per linagium et jus debent venire ad eam. Venditores autem et emptores venient ad Majorem et Scabinos nostros, et se devestiet venditor in manu Majoris, et Major investiet emptorem per duos sestarios vini Majori et Scabinis. Venditor autem, si voluerit, potest offerre terram suam propinquo, et de qualibet oblatione quam faciet, erit quitus per 20. sestarios vini Majori et Scabinis, quod debent testificari, si factum est coram eis: et haeres cui erit oblata, debet eam capere infra quindenam, alioquin eam amittit. Haeres vero, cui non esset oblata, qui non esset extrapatriatus, possit revenire infra annum et diem ad eam per sumptus rationabiles ad dictum Scabinorum. Quam si non caperet infra annum et diem, nihil haberet ulterius in ea. Et si aliquis esset expatriatus, et reveniret, si ei offeratur, et non capiat eam infra quindenam, eam amittit. Quod si ei non offeratur infra annum et diem, ad eam potest revenire. Et si annus et dies praeterierint, quin eam capiat, debet eam habere per sumptus rationabiles ad dictum Scabinorum. Et si contigerit, quod terra devolvatur jure haereditario ad aliquem, eam intromansabit: et si plures fuerint haeredes, quilibet eorum tenetur intromansare, et tenetur quilibet solvere Majori, Scabinis et Decano 16. denar. Paris. videlicet cuilibet Scabino 3. denar. Majori 3. den. et Decano 4. et Ecclesiae nostrae de qualibet, intramasatione tenetur solvere 2. sestarios vini. Huc etiam pertinent quae habentur in Legibus Henrici I. Regis Angliae cap. 88: Nulli liceat forismittere haereditatem suam de parentela sua, datione vel venditione, sicut diximus, maxime si contradicat, et pecuniam suam velit in ea mittere. Burchardus Wormaciensis in Lege familiae: Lex erit familiae: si quis praedium vel mancipia in haereditatem receperit, et in paupertatem inciderit, et ex hac necessitate vendere voluerit, prius proximis haeredibus suis cum testimonio proponat ad emendum. Si autem emere noluerint, vendat socio suo cui voluerit. Adde Consuetud. Montis in Hannonia cap. 49.