Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OLEUM

OLEUM., Triplex consecratur et benedicitur separatim et divisim feria quinta Majoris Hebdomadae, scilicet Oleum pro infirmis, Oleum ad chrisma, et Oleum ad Catechumenos ungendos, ut est in Ordine Romano, et apud Honorium Augustod. lib. 3. cap. 80. 81. 82. Vide Glossar. med. Graecit. col. 369. sqq.

Olei Infirmorum, seu pro infirmis et energumenis Exorcismus et Benedictio habetur in Ordine Romano. Vide praeterea Durandum lib. 6. cap. 74. num. 3. et seqq.

Olei Catechumenorum, seu quo ungebantur Catechumeni, Exorcismus describitur pariter in Ordine Romano. Dicitur etiam Oleum istud Sanctum. Vide Honorium Augustod. lib. 3. cap. 81. Gesta Innocentii III. PP. pag. 60. et Durandum lib. 6. cap. 74. n. 21. et seqq.

Oleum Exorcizatum, vel Chrisma, seu Chrismale oleum. Hujus Exorcismus perinde exstat in Ordine Romano. Vide praeterea Canones Romanor. ad Gallos cap. 8. Capitula Theodori Episc. Cantuar. cap. 20. edit. Acherianae, et ejusdem Poenitentiale cap. 3.

Oleum Benedictum, Quod a Pontificibus aut viris sanctitate conspicuis benedicebatur, et quo fideles ad depellendos morbos, aut daemonas ab energumenis fugandos utebantur. S. Hieron. in Vita S. Hilarionis: Concurrebant Episcopi, Presbyteri, Clericorum et Monachorum greges.... sed et potentes viri, ut benedictum ab eo panem, vel Oleum acciperent. Infra: Benedicto itaque Oleo universi agricolae atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant. Et paulo post: Cujus generum et filiam de morte liberavit unctione Olei. Tertullianus ad Scapulam: Proculum Christianum, qui eum aliquando per Oleum curaverat, requisivit, etc. Sulpitius Severus Dial. 3. cap. 3: Non praetermittendum videtur Avitiani Comitis uxorem misisse Martino Oleum quod ad diversas morborum causas necessarium, sicut est consuetudo, benediceret. Paulinus lib. 5. de Vita S. Martini: Nec sane alterius minor admiratio facti est, Cujus me memorem medicati infusio succi, Et decantati benedictio fecit Olivi. Et quoties pietatis opem medicina poposcit, Disparibus causis par gratia sanctificavit. Namque ut saepe solent praecauto corde fideles, Vas Oleo oppletum servando ea ducta salutis, Vel justis offerre viris, vel condere sanctis Religione locis, quibus aut operatio praesens, Martyrii emeritos prodit virtute patronos, etc.

Oleum S. Andreae, S. Katharinae. Inventar. S. Capel. Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg.: Item unum sanctuarium de Oleo S. Andreae.... Una reliquia de Oleo S. Katharinae. Oelle d'olive, in Lit. remiss. ann. 1448. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 300. Oille d'olive, in Pedag. Peron. ex Chartul. 21. Corb. fol. 341.

Oleum Petroleum. Vide infra Petroleus.

Porro saepe legimus varios morbos curatos fuisse a sanctis viris adhibito oleo benedicto, aut facta desuper oratione, apud eumdem Severum lib. de Vita S. Martini cap. 15. Dial. 3. cap. 2. Rufinum lib. 2. Histor. Eccl. cap. 4. Cyprianum et Messianum in Vita S. Caesarii Arelat. pag. edit. Baralli 239. 253. Jonam in Vita S. Eustasii Abbatis Luxoviensis num. 5. Jonam Fontanellensem Monachum in Vita S. Vulfranni Archiep. Senonensis n. 7. Gregorium Turon. de Vitis Patrum cap. 9. 14. 15. et lib. 6. Histor. cap. 6. Fortunatum in Vita S. Paterni cap. 8. 11. Thiotfridum Epternacensem Abbat. lib. 3. cap. 5. in Vitis Sanctorum Tillonis Monachi n. 19. Theodori Syceotae n. 57. Lucae Junioris n. 62. Paterni Episcopi Abrincensis n. 11. 14. Nicetii Episc. Lugdun. n. 4. Parduli Confess. Licinii Episcopi Andegav. Samsonis Confess. cap. 7. Baormiri Confess. MS. Romani Presbyteri MS. Magnobodi Episcopi Andegav. cap. 14. 16. 22. 32. 33. 40. 42. 44. 46. Sulpitii Episcopi Bituric. S. Melonii Episc. Ursmari cap. 6. Thuribii Episc. Cenoman. num. 12. Sifredi, etc. Praeterea apud Graecos aliquot scriptores, Sozomenum lib. 6. cap. 29. Palladium in Hist. Lausiaca cap. 13. 20. 43. 53. Eustathium in Vita Eutychii P. CP. n. 47. 53. 58. 60. in Martyrio S. Bacchi Junioris pag. 67. 68. in Graecorum Menaeis 8. Decemb. in S. Patapio, in Vita S. Nili Junioris pag. 100. 101. etc. Vide Allatium de Opinat. Graecor. n. 4. 5. 6.

Oleum S. Catharinae, de quo Boethius in descriptione Scotiae pag. 6.

Oleum Sanctae Crucis, quo a Leontio Exconsule Gregorio M. missum, ut ipsemet Gregorius testatur lib. 7. ind. 1. Epist. 35. Scribit Beda de Locis SS. cap. 20: De nodis ligni sancti liquorem odoriferum Oleo similem profluxisse, cujus si etiam modica particula contingeret, omnem aegritudinem sanabat. Hausit ab Adamnano lib. 3. de Terra sancta cap. 3. Vide Cyrillum Scythopolit. in Vita S. Sabbae. et Glossar. med. Graecit. col. 372.

Oleum Lardinum, in fragmento Historico de Concilio Aquisgranensi, pro pinguedine, seu Garo: Et quia oleum olivarum non habent Franci, voluerunt Episcopi ut (Canonici) Oleo lardino utantur. Perperam editum lardivo.