Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ONUS

ONUS,² Tributum, praestatio. Charta ann. 1077. apud Stephanotium tom. 1. Antiq. MSS. Vascon. pag. 735: Dono etiam praefatae B. Martini basilicae et monachis Malleacensibus... Onus annonae et vini, carnis quoque et universorum meorum apud Burdigalam, secundum jus reddituum ex integro decimam et Palatiicapellam et sylvam totam, etc.

Onus Sententiae, in Jure Hungario, est gravamen et liberatio mulctae. Sambucus et Molnarus.

Onera Solidorum, Usurae. Leges Luitprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 55. col. 2: Ut ei major indemnitas propter Onera solidorum non accrescat.

Onusculum, Parvum onus, Johanni de Janua; Petite charge, in Glossis Lat. Gall. Sangerm. MSS.

Onustare, pro Onerare. Joh. de Janua: Onustare, Sarcinare; Charger, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. Junilius Episcopus Afer in Genesim: In vere enim solent herbae virentes apparere in terra, et ligna pomis Onustari. Occurrit rursus in Actis SS. Aprilis tom. 2. pag. 29. Ita Onustatus, pro Onustus, usurpavit Petrus Cluniacensis lib. 1. Epist. 24. et vetus Interpres Judith 15. 7.

Onustus, Qui oneri est, onerosus. Saxo Grammaticus lib. 7. extremo: Quum enim ob senectam severitatemque civibus etiam Onustus existeret, etc. Vide Stephanium ad hunc locum, ubi hac notione vocem Onustus usurpari apud Valerium Maximum lib. 9. cap. 2. in scriptis codd. observat.