Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OPERA

OPERA,² Reditus ad Ecclesiae sarta tecta, Gal. Oeuvre, fabrique. Leges Caroli M. apud Murator. tom. 2. pag. 101. col. 1: Praecipimus Comitibus et omnibus fidelibus nostris, ut quicumque de rebus ecclesiasticis habent, pleniter secundum morem regionis, nonas et decimas ad ipsas Ecclesias donent, absque ulla diminutione aut dilatione, in quantum melius possunt... et quando necessitas exegerit, detur Opera ad ipsas Ecclesias restaurandas. Privilegium Ermengaudi Comitis Urgell. ann. 1162. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 374. col. 2: Dono etiam ad Operam B. Mariae centum morapetinos. Charta ann. 1163. ex Archivo Episcopatus Massil.: Domos autem Operae, quas R. de Soleriis Episcopus abstulerat, retento servitio medelam de melle, et campum de Carello aut cumcambium valens, Operae Ecclesiae reddi mandavimus. Vide Fabrica 4., Operarius et Opus 2.

Charta ann. 1231. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 3. pag. 152: Juraverunt omni anno in festivitate S. Mariae de medio Augusto reducere et offerre unum cereum de decem libris cerae ad Operam dictae ecclesiae. Ubi forsitan nihil sonat, ut et in similibus locis, nisi ad Opus et usum ecclesiae.