Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OPERARIUS

OPERARIUS, Dignitas in Collegiis Canonicorum, et Monasteriis, cui operibus publicis vacare incumbit: vulgo, Maistre de l'oeuvre. Opera Ecclesiae, in Charta Isarni Episcopi Tolosani apud Catellum. S. Bonifacius Archiepiscopus Moguntin. Epist. 17: Stirme in coquina sit: Bernhardus Operarius sit, et aedificet domunculas vestras, ubi opus sit. Statutum pro Ecclesia Cadurcensi, in Hist. Episc. Cadurcens. num. 118: Ordinamus ut sit Operarius de caetero in Ecclesia Cadurcensi, qui bona operis procuret fideliter, et requirat unde faciat quod hactenus fieri consuevit. Et mox: Statuimus ut... praebendae Archidiaconi.... Sacristae, Cantoris, Operarii, ac Magistri Scholarum sint Sacerdotales. Adde Bullam Innocentii VIII. PP. in Continuatione M. Bullarii Rom. pag. 288. col. 1. Chartam ann. 1307. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 133. col. 1. Miracula B. Raymundi Lulli tom. 5. Junii pag. 679. Rector seu Operarius fabricae, in Charta ann. 1406. in Continuatione Bullarii Rom. pag. 230. col. 1. Operarum magister, Browero lib. 2. Antiq. Fuld. cap. 10. dicitur. Magister Operis, in vett. Consuetud. Floriacensis Monasterii pag. 392. Testamentum Guillelmi filii Sibyllae D. Montispessulani apud Gariellum pag. 151: Dimitto Operi Ecclesiae Vallis-magnae 58. solidos Melgorienses, etc. Nostris l'Oeuvre. Vide tom. 7. Spicilegii Acheriani pag. 268. 274. tom. 9. pag. 141. et tom. 13. pag. 509. 510. Rocchum Pirrum in Archiep. Messan. pag. 387. Molanum lib. 2. de Canon. cap. 24. et Haeftenum lib. 9. Monast. , tract. 3. disq. 1. 2. Vide Decanus operis.

Latius interdum patebant Operarii munia; si quidem ad ipsum spectabat librorum et ornamentorum provincia, ut colligitur ex Testam. P. archiep. Narbon. ann. 1238. inter. Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 62: De qua ecclesia primo attendentes, quod propter defectum operis et Operarii, multa dispendia et gravamina opprobriosa sustinet, volumus et ordinamus, quod unus de clericis beneficiatis ejusdem ecclesiae, non tamen canonicis, pro tempore in eadem ecclesia constituatur tractu communi et consensu archiepiscopi et capituli ejusdem ecclesiae. Et nos in hac ultima voluntate dimittimus operi ejusdem ecclesiae quindecim millia solidorum Melgorensium, ex quibus emantur honores, et fructus inde percipiendi vertantur et mittantur in opere et libris et ornamentis ipsius ecclesiae, prout magis videbitur necessarium, et in aliis quae Operarius debet facere. Idem quoque innuunt Statuta MSS. eccl. S. Laur. Rom. ex quibus insuper id muneris clericis simul et laicis commissum fuisse discimus: Unus clericus et duo laici anno quolibet eligantur, qui Operarii dictae ecclesiae S. Laurentii nuncupentur, et curam totius fabricae ipsius ecclesiae habeant... Officium vero dictorum Operariorum tale erit, quod ipsi recipiant omnes pecunias ad fabricam dictae ecclesiae pertinentes et expensas reparationi dictae ecclesiae, tam fabricae quam ornamentis necessarias facient. Charta Jacobi Adriens. episc. ad calcem eorumd. Stat.: Qui tres, scilicet canonicus et duo laici eligendi, vocentur magistri Operarii seu magistri fabricatores ecclesiae S. Laurentii in Damaso. Qui Operarii nihil differre videntur ab his, qui ecclesiarum parochialium facultates administrant, nostris Marguilliers, de quibus in iisd. Stat.: Ordinarunt dicti visitatores, quod anno quolibet in qualicumque parochiali ecclesia duo boni viri per alios parrochianos eligantur, qui Operarii ecclesiae nuncupentur, et una cum rectore curam habeant ecclesiae, ita quod si aliqua immineant necessaria in paramentis, luminariis et aliis reparationibus ecclesiae, quae commode per rectorem non possint adimpleri, per dictos parrochianos perficiantur. Vide Histor. Occit. inter Probat. tom. 2. col. 471. et Bouche in Hist. Provinc. tom. 2. pag. 250.

Habebant etiam Reges nostri suos Operarios. Einhardus lib. 4. de Translatione SS. Martyr. Marcellini et Petri cap. 8: Gerwardus Palatii Bibliothecarius, cui tunc temporis etiam Palatinorum Operum ac structurarum a Rege cura commissa erat. Sed et Persarum Reges. Sozomenus lib. 2. cap. 11: Πουσίϰης ὃς πάντων ἦρξε τῶν τοῦ βασιλέως τεχνιτῶν.

Et certe Euvres, aedificia appellabant. Lit. ann. 1374. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 25: Nous avons ordonné estre converti en nos Euvres du bois de Vinciennes... Amyot payeur de noz dictes Euvres, etc.