Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OPINIO

OPINIO, Fama, existimatio: δόξα, in Gloss. Graec. Lat. Anianus ad leg. un. Cod. Th. de His qui veniam aetatis, etc. (12, 7.): Quos morum et honestatis commendat Opinio. Adso Abbas Dervensis in Vita S. Basoli cap. 19: Cum autem ejus Opinio coepisset ire per populos, etc. Id pluribus probant Salmasius ad Solinum pag. 143. et Altaserra ad lib. 1. Gregorii Mag. Epist. 35. Hinc vassallus dicitur quaerere Opinionem facere domino suo, qui in exercitum cum eo pergit, et in praeliis praeclare se gerit, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 7. § 1. Literae ann. 1275. tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 61: Possint alii (Consules) eligi, qui essent bone Opinionis et vite.

Opinio, Rumor, fama, nuntius. Capitulare Caroli Mag. ann. 802. cap. 17: Pervenit ad aures nostras Opinio perniciosissima, etc.