Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OPUS

OPUS, Operatio, Eleemosyna, quae praecipua est inter opera bona; virtus nempe quae avaritiae opponitur. Epitaphium Berthae uxoris Adalberti Marchionis in Italia apud Ughellum tom. 1. pag. 856: Exulibus miseris mater charissima mansit, Atque peregrinis Opus semper tribuit. Exstat D. Cypriani liber qui inscribitur, de Opere et Eleemosyna. Ibidem: Et quia semel in baptismo remissio peccatorum datur, assidua et jugis Operatio baptismi instar imitata, Dei rursus indulgentiam largitur. Occurrit ibi pluries. Epist. 3: Pro caetera sollicitudine et cura sua, quam fratribus in omni obsequio Operationis impertit. Prudentius in Psychomachia avaritiae et operationis: Cum subito in medium frendens Operatio compum Prosilit. Gualdo Monachus Corbeiensis in Vita S. Anscharii Archiep. Hamaburg. num. 82: .......... Operatio virtus Virtutum radix, et earum sedula nutrix. Concil. Tolet. ann. 1582. inter Hispana tom. 4. pag. 220: Et est contra pias defunctorum voluntates, qui reliquerunt multa Opera pia certo tempore annuatim distribuenda. Vide Operari.