Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OPUS

OPUS,² Redditus ecclesiae, Gall. Oeuvre, fabrique. Testamentum Abbonis Canonici Altissiod. ann. 1191: Operi ecclesiae S. Mariani (lego) scifum argenteum... Operi ecclesiae S. Eusebii XX. solidos... Operi S. Amatoris XX. sol. Operi S. Gervasii V. etc. Testamentum ann. 1239. in Maceriis insulae Barbarae tom. 1. pag. 155: Lego Operi Ecclesiae Lugdun. XX. libras fortium Lugdun. Testamentum Hengeromi de Budlecs apud Madox Formul. Anglic. pag. 424: Item Operi ecclesiae de Mungomery XII. denarios. Charta Roberti de Osburvilla ann. 1401. ex Archivo S. M. de Bono-nuntio Rotomag.: Donavi Ecclesiae S. M. Becci... pratum... ita quod praedictum pratum defendere et manutenere ad Opus ecclesiae promisi. Campana Operis ecclesiae, hoc est, ad opus seu fabricam ecclesiae pertinens, in vett. Statutis MSS. Eccl. Senon. Vide Opera 2., Operarius et Fabrica 4.