Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORATIO

ORATIO, Licentia exeundi, apud Monachos, quia licentia dabatur oratione seu benedictione Prioris. Poenitentiale S. Columbani cap. 3: Qui egrediens domum, ad Orationem poscendam non se humiliaverit, et post acceptam benedictionem non se signaverit, etc. Infra: Et qui regrediens domum Orationem petens non se curvaret intra domum, etc. Concordia regularum ex Regula Pauli et Stephani cap. 4: Quem causa manifesta compulerit, Oratione a Priore sperata et concessa discedat. Cap. 5: Nec bini, nec terni, sed singillatim exeuntes Orationem sperent. Beda in Vita S. Cuthberti cap. 36: Dixerat haec, et data Oratione et benedictione, suam mansionem introierunt. Petrus Diac. lib. 4. Chronici Casin. cap. 4: Psalmos decantantes ad coemeterium pergant, ibique dantes Orationem, postea de more Capitulum solvant. Cap. 37: Lavicanus Episcopus Orationem dedit. Regula S. Fructuosi cap. 8: Neque uspiam sine benedictione sui senioris progrediatur. Εὐλογία Graecis hac notione. Liber Ἐπιτιμίων: Εἴ τις ἐξέλθοι τοῦ μοναστηρίου μὴ λαϐὼν τὴν εὐλογίαν, ἢ ἀπολυθεὶς ὑπὸ ἀρχιμανδρίτου μετά εὐχῆς, ἔστω ἀϰοινώνητος. Εὐχὴν vertit Zacharias Papa apud Gregor. M. lib. 2. Dialog. cap. 13. Vide Glossar. med. Graecit. in hac voce, et Menardum ad Concordiam Regularum.

Oratio Dominica, seu quam Dominus Jesus Christus suis discipulis praescripsit. Hanc in Missa post Canonem recitari statuit Gregorius PP. ut auctor est Rupertus lib. 2. de Divinis offic. cap. 21. Papias in voce Missa: Orationem Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos Apostolorum fuit, ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent; et valde mihi inconveniens visum est, ut precem quam Scholasticus composuerat, super oblationem diceremus, et ipsam orationem quam Redemptor noster composuit, super ejus corpus et sanguinem non diceremus: sed et Dominica Oratio apud Graecos ab omni populo dicitur, apud nos vero a solo Sacerdote. Vide Menardum ad libr. Sacram. Gregorii M. pag. 21. 22.

Oratio Dominica Periculosa. Vide, Crucis Examen in Crux.

Oratio Paterna, alias Dominica, Pater noster, etc. Ita vocatur in Ordine celebrandi Concilii Oratio Herilis, in Vita S. Sifredi Episcopi Carpentoratensis.

Oratio Quotidiana, Eadem a SS. Patribus appellata, ut habetur in Concilio Toletano IV. can. 10. ex SS. Cypriano, Hilario et Augustino, quod quotidie recitari debeat a Christianis, qui per eam panem quotidianum sibi dari postulant. Caesarius Arelat. serm. 12: Ante omnia, fratres, Orationem dominicam in oratione dicamus, quia libenter sine dubio orationem exaudit, quam ipse pro sua ineffabili benignitate constituit.

Oratio Super Populum, seu ad populum, uti appellatur in libris Sacrament. Eccles. Romanae, vocatur ultima benedictio, quae fit in Officio Missae, inquit Hugo a S. Victore lib. 3. Speculi Eccles. cap. 3. Micrologus cap. 51: Oratio post Communionem, pro solis communicantibus solet orare: populus autem, et si quotidie in Quadragesima conveniat, non tamen quotidie, ut deberet, communicat. Ne ergo populus ita oratione ut Communione careret, adjecta est Oratio super populum, in qua non de Communicatione, sed pro populi protectione specialiter oratur. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 67: Statutum est ut panis post Missam benediceretur, et populo pro benedictione Communionis partiretur, hoc et Eulogia dicebatur. Sed quia hoc in Quadragesima fieri non licuit, Orationem super populum dici instituit, ut per hanc particeps Communionis sit. Vide eumdem lib. 3. cap. 156. et Durandum lib. 4. Ration. cap. 59.

Oratio Plebis, Quae post Evangelia legitur, in Concilio Lugdun. I. can. 6.

Oratio Trina. Mirac. S. Remacli tom. 1. Sept. pag. 719. col. 1: In die celebritatis praescriptorum Apostolorum post gratiam requiescendi in mane, dum trina Oratio ex debito persolvebatur, etc. Partes quasdam officii ecclesiastici diurni intelligunt docti Editores; f. Laudes. Vide Laus 2.

Orationes vocant Rituales libri eas preces quas in sacris Liturgiis peragunt, quaeque a verbo Oremus initium habent, et semper ad Deum Patrem diriguntur, de quibus in Concilio Carthag. apud Ferrandum Diacon. in Breviario cap. 19. in Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 66. in Excerpt. Egberti Archiep. Eborac. cap. 53. S. Fulgentius lib. 9. contra Fabianum, Frag. 31. apud Chiffletium, etc. Has et Collectas appellant. Vide Durandum lib. 4. cap. 15. qui num. 17. observat in Ecclesia Lateranensi nunquam dici orationem, sed in Missa et in omnibus Horis alta voce pronuntiari Orationem Dominicam, quae in novo Testamento prima oratio fuit: sicque fieri consuevisse in primitiva Ecclesia. Has porro orationes formula ista, Per Jesum Filium Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, quae in Romana etiamnum observatur, finiendi usum profluxisse ab Ecclesiis Africanis, docet S. Fulgentius in Epistola ad Ferrandum Diacon. Carthagin. de Quinque Quaestionibus.

Orationem Dare, Recitare, dicere. Diurnus Romanus cap. 7. tit. 8: Deinde Episcopus Portuensis dat Orationem secundam.

Oratio Jaculata, S. Bernardo in Vita S. Malachiae, aliis Jaculatoria, Gall. Oraison jaculatoire, Brevis et ardens precatio, fervidus piae mentis affectus, Preces jaculatoriae, apud S. Augustinum Epist. 120.

Orationes, Libelli precum, Gall. Heures. Computum ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 307. col. 1: Item pro duabus paribus Orationum emptis per Dominum apud Avenionem, XIV. s.

Orationale, Liber in quo continentur Orationes, quae in Ecclesia recitantur, quae a voce Oremus initium habent, in Charta ann. 1176. apud Ughell. tom. 7. pag. 1275. Idem

Orationarius, in Testamento Riculfi Episcopi Helenensis ann. 915. dicitur.