Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORBIS

ORBIS, Imperium, regnum, dominatio. Orbis Romanus, pro Imperio Romano, in leg. 17. D. de Statu hom. (1, 5.) apud Plinium lib. 17. cap. 12. Firmicum lib. 1. Mathes. Senatorem lib. 10. Ep. 8. Guill. Neubrig. lib. 5. cap. 11. Gruter. Inscr. 281. 10. in Constitut. 4. Appendicis Cod. Theod. etc. Πωμαιϰὸς ϰόσμος, apud Gelas. Cysic. in Actis Concilii Nicaeni; Latinus Orbis, apud Vincentium Lirin. Common. 1. Orbis Africanus, apud Salvianum lib. 7. Orbis vastus Galliae, in Vita S. Sulpitii Episc. Bituric. Veterem Chartam ita subscribit Knuto Rex Angliae in Conciliis Anglicanis: Ego Knuto gubernator Anglici Orbis propria manu confirmo.

Orbis, interdum pro pago, seu provincia. Orbis Lemovicinus, Orbis Caturcinus, crebro in Tabulario Abbat. Belliloci in Lemovicibus. Vide Probat. Hist. Turenensis non uno loco, et tom. 6. Vitar. SS. Ord. Bened. pag. 161.

Simili modo apud Helvetios Canton, a veteri Gallico Cant, Circulus, et in Germania, Cercle, ut et apud Hebraeos Galil, Orbis, confinium, regio. Vide Valesii Praefat. Notitiae Gall. pag. XI.

Orbis Terrarum. Helgaudus in Roberto Rege Franciae pag. 68: Beato videlicet Dionysio casulam miro itidem opere factam contulit, cui et aliud, ut tantum decebat feminam, ornamentum contexuit, quod vocatur Orbis terrarum, illi Caroli Calvi dissimillimum.