Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDINATIO

ORDINATIO,³ Charta, in qua per ordinem causae dijudicandae describuntur, Gall. Rôle des causes. Stat. ann. 1409. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 448. art. 11: Diebus juridicis, de mane ante audienciam, domini facient Ordinationes fiendas in causis;... et si tot sint Ordinationes fiendae, quod tempore illo expedire non possint verisimiliter, discretioni praesidentis relinquitur captare horam ante aliam diem juridicam, pro expeditione dictarum Ordinationum.