Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDINATIO

ORDINATIO,⁴ Inauguratio, qua quis in regem aliamve dignitatem ordinatur seu sublimatur. Tabul. Major. monast.: Anno ab incarnatione Domini 1093..... regnante Philippo rege, anno Ordinationis suae xxxvj. Charta ann. 1048. in Guden. Syllog. pag. 563: Anno autem Dom. Henrici III. regis, imperatoris II. Ordinationis ejus XIX. regnantis quidem IX. imperantis autem II. Alia ann. 1042. in Hoefer. Diario Diplomat. tom. 2. pag. 523: Anno autem Domni Heinrici III. ordinationis ejus XV. regni vero IV. feliciter Amen. Vide ibidem pag. 525. 526. Henricum III. pater, cui successit ann. 1039. regem coronari fecerat ann. 1028.