Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDINO

ORDINO, (ORDINARE) Statuere, disponere, Gallis, Ordonner, disposer. Praeceptum Caroli M. pro Hispanis edit. a Steph. Baluzio: Et mandavimus illi ut... Ordinari faciat quomodo aut qualiter ipsi Hispani vivere debeant. Capitularia ejusd. Caroli M. lib. 6. cap. 367: Ea quae circa catholicam legem vel olim Ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus. Eadem occurrunt lib. 7. cap. 287. Adde Capitul. Caroli C. tit. 53. cap. 9. Consuetudin. Tolosae 4. part. tit. de Homagiis: De immobilibus... nihil potest homo de corpore sine assensu domini Ordinare vel facere inter vivos, etc. Ordinare res suas arbitrio suo, apud Senecam Epist. 9. Ordinare res suas in aegritudine, De iis testamento disponere, statuere, in Legibus Aistulphi cap. 3. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 90. col. 1. Ordinare testamenta, in Lege 5. Dig. de Inofficioso testam. (5, 2.) et apud Jurisconsultos. Vide, Ordinatus.

Pro Disponere testamento dicitur Ordeingner et Ordrenner, nostratibus. Testam. ann. 1295. ex Chartul. Vallis N. D.: Je Jehan seigneur de Lile en boen propos, e en volenté, e pour le sauvement de m'ame, fas e Ordeing mon testament en ceste maniere. Aliud ann. 1317. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 379: Nous Marie de Craon, dame de Poencé, saine de Cors et Ordreneresse de nostre pensée... faisons et Ordrennons nosire testament. Vide infra Ordinium 2.