Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDINO

ORDINO,² (ORDINARE) Praecipere, jubere, praescribere. statuere, ut etiam nostris Ordonner. Capitulare de Villis Caroli Mag. cap. 16: Volumus ut quicquid nos aut Regina unicuique judici Ordinaverimus, aut ministeriales nostri Sinescalcus et Buticularius de verbo nostro aut Reginae ipsis judicibus Ordinaverint, ad eorundem placitum, sicut eis institutum fuerit, impletum habeant. Charta Officialis Rotomag. ann. 1474. ex Archivo B. M. de Bono nuncio: Ea die dictis partibus in judicio coram nobis personaliter comparentibus, statim dictus citatus (Prior ejusd. B. M.) suam coram nobis declaravit voluntatem et ordinationem, per quam dixit et declaravit, quod licet ipse citans in misiis et expensis exposuisset 9. aut 10. lib. Turon. tamen volebat et Ordinabat, prout voluit et Ordinavit, quod idem citatus solum solvet eidem citanti sex libras Turon. Literae Johannis Franc. Regis ann. 1350. tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 26: Ad faciendum, quotiens casus exigunt, loca resaisiri contensiosa, ac etiam ad Ordinandum partes ad certos et competentes , dies, coram judicibus earum ordinariis, tam super principali quam super recredentia, processuras, ut fuerit racionis. Cl. Editor reddit Ordinare per haec verba, faire assigner, Judicium subscribere: sed haec videntur esse sensus et constructio hujus loci, ad ordinandum partes processuras, etc. Hoc est, ad praescribendum seu imperandum partibus, ut procedant, etc.