Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDINO

ORDINO,⁶ (ORDINARE) Sensu opposito, quomodo Accommoder dicimus, Male habere, imo interficere. Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 436: Praelibati homicidae dixerunt ipsi Johanni,... quod juvaret ipsos ad sepeliendum corpus dicti deffuncti, comminando eidem, quod nisi hoc faceret, ipsum pariter Ordinarent.

Ordinare Galeas, Naves armare, adornare, Gall. Equiper des vaisseaux. Breviarium Hist. Pisanae ad ann. 1163. apud Murator. tom. 6. col. 174: Ex quo Pisani irati X. galeas et XI. saettias velociter Ordinaverunt, et caput Corsi vastaverunt, et duas naves Januensium ditissimas ceperunt prope Populonium.