Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDO

ORDO, Modus, ratio. Malo Ordine, in Lege Ripuar. tit. 59. § 8. tit. 67. § 5. etc. apud Luciferum Calarit. De non parcendo haeretic. pag. 248. S. Audoenum in Vita S. Eligii lib. 3. cap. 55. in vett. Chartis apud Doubletum pag. 692. 694. in Legibus Luitprandi Regis Longobard. tit. 65. 89. (6, 36.) etc. [** Vide Grimm. Antiq. Jure German. pag. 4.

Malo Ordine et contra leges, in vet. Charta apud Ughellum tom. 7. pag. 1418. Malo Ordine et iniquo ingenio, in alia apud Sammarthanos in Episcop. Massil. num. 14. Ordine violento, in Legibus Luitprandi Regis Longob. tit. 110. § 1. 141. (6, 88.)

Quieto Ordine, apud Doubletum pag. 859. Ughellum tom. 2. pag. 143.

Ordine Legitimo, in Charta Caroli M. apud Doubletum pag. 717.

AEquitatis Ordo, in formulis Lindenbrog. cap. 105.

Canonico Ordine vivere, distringere, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 18. Pipin. 2.

Ad Ordinem. Reg. 34. bis Chartoph. reg. 1. fol. 95. v°. col 2: Murus sub circa burgum inspissabitur tres pedes, et levabitur ad Ordinem novi muri.

Absque Ordine, Contumeliose vel incondite, sine justitia, sine veritate, in vet. Glossar. ex Cod. reg. 7646.

Usu et Ordine fructuario possidere, in Pancharta nigra S. Martini Turon. fol. 103. col. 2. est jure usus fructus. Usufructuario Ordine beneficiare, in Formul. vet. cap. 28.

Vivo Ordine. Testamentum Ephibii Abbatis de Geniciaco ann. 696. ex tom. 12. Spicilegli Acheriani: Facio testamentum de rebus meis et haereditate mea quae ex parentibus meis Leobio et Theodig na legitima auctoritate ad me pervenit, et ex sorore mea, quae sine liberis defuncta haereditatem suam mihi vivo Ordine dereliquit. Id est est dum viveret.