Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDO

ORDO,² Curia, Senatus. Gloss. Gr. Lat.: Βουλευτήριον, haec Curia, Ordo. S. August. in Breviar. Collat. 3. cap. 13: Scripsit etiam Secundus et ad seipsum missos a Curatore et Ordine Centurionem et Beneficiarium. Occurrit ibidem cap. 15. 17. et in Cod. Theod. non semel.

Ordo Reipublicae superior et inferior, i. Magistratus Majores et minores. Charta Carlomanni Regis, ex Archivis Monasterii Pictav. S. Crucis: Nec a quibusquam superioris aut inferioris Ordinis Reipublicae procuratoribus, aut quibuslibet missis discurrentibus exigatur, aut fieri praecipiatur.