Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDO

ORDO,⁴ Liber Ecclesiasticus, sic dictus, qui vulgo Ordo Romanus, editus cum scriptoribus de Ritibus Ecclesiasticis, cujus mentio est in lib. 7. Cap. Caroli M. cap. 143. 202. Petrus Diae. lib. 4. Chron. Casin. cap. 57: Moxque super eum orationem primam, sicut in Ordine continetur, Lavicanus Episcopus dedit.

Ordo Ecclesiasticus, Eadem notione. Vita S. Rodingi Abb. saec. 4. Benedict. part. 2. pag. 536: Celebratis quas Ordo ecclesiasticus docet funeralibus exsequiis, etc.

Ordo episcopalis, qui ad episcopi usum erat, in Charta Regimb. episc. Brixin. ann. 1140. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 688.