Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDO

ORDO,⁶ nude, pro Ordine religioso, Arnoldus Lubecens. lib. 4. cap. 13: Quid ergo damno, reprehendo ? Ordinem ? non Ordinem, sed Ordinis superfluitates, quae ex illo tempore coeperunt, ex quo facta est mutatio Ordinis. Curia Generalis Catalaniae ann. 1289: Neque aliam Ecclesiam, neque domum Ordinis, vel Religionis, vel Monasterii, etc. Testam. ann. 1340. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 317: Et in casu in quo faceremus eundem Blanquetum Ordinem ingredi, nolumus quod habeat dictas 20. libras Turon. sibi legatas. Hinc intelligi posset, Ordinibus ecclesiasticis initiari. Homo Ordinis, Religiosus. Curia General. Catalan. ann. 1291: Aliquem Richum hominem, Militem, Clericum, hominem Ordinis, vel civem, etc. Synodus Suessionensis ann. 744. cap. 5: Ut Ordo Monachorum vel ancillarum Dei secundum regulam sanctam , stabilis permaneat, etc. Ordo Ecclesiasticus lib. 1. Capitular. cap. 78. etc. Adde Gerbertum Epist. 45. et quae de voce Ordo annotavit Seldenus in Eutychii Origines pag. 27. et seqq. 1. edit.

Testam. Guill. de Pratocomit. ann. 1360. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. 14: Item lego jure institutionis Amalrico filio meo quadraginta florenos auri,... cum quibus in Ordine collocetur; et si plus constarent expensae ingressus religionis ejusdem, etc. Eodem sensu nostri quoque Ordre dixerunt. Charta ann. 1280. in Chartul. S. Petri de Monte: Tous li muebles ke je i auerai.... revenront et demourront soles et quites après mon décet, à l'abbé et covans devant dis, et ce je antroie an Ordre ausi. Hinc

Venire ad Ordinem Monachi, Monachismum solemniter profiteri. Chartul. S. Petri Neronis-villae fol. 15. v°.: Hurricus Motet, quando venit ad Ordinem monachi, donavit, etc.

Ordo, Monasterium, seu Monachorum ejusdem loci congregatio. Johan. Monachus lib. 3. Vitae S. Odonis Abb. Cluniac. cap. 8: Alii (e Floriacensibus monachis) clypeis accinctis ensibus monasterii observabant aditum, prius se mori fatentes, quam eos introire sinerent, aut Abbatem alterius Ordinis susciperent. Et mox: Miserunt ei quaedam Praecepta regalia, in quibus continebatur, ut nulli ex alia Congregatione ullo umquam tempore liceret ejusdem loci prioratum subire.

Ordo, Regula ipsa, vel observatio monachica. Eadmerus lib. de Similitudinib. S. Anselmi cap. 77: Haec et his similia novitius dicit, dum Ordo imprimis illi videtur gravis. Cap. 79: Ipsi jam probati sunt in omni humilitate et obedientia, et patientia, et observatione omnium quae Ordo exposcit. Charta Stephani Episcopi Noviomensis ann. 1215: Et anno elapso in conspectu universitatis fratrum et sororum Ordo domus ei exponatur, etc. Vita S. Stephani Abbat. Obasin. lib. 1. cap. 17: Ad capitulum fratres quotidie post Primam vel Missam conveniebant, in quo residente priore finita lectione, vel quaecumque ex more ibi dicuntur, mox de institutis, de disciplina, de Ordine tractabatur. Hinc Regula primaria Canonicorum Regularium S. Victoris Parisiensis inscribitur Liber Ordinis S. Victoris. Ordo sanctus, in Capitulari ann. 779. cap. 3. Ordo ecclesiasticae regulae, lib. 1. Capitul. cap. 116. Ordo regularis et Canonicus, in Synodo Vernensi ann. 755. cap. 11. Ita etiam Liber Ordinis in Statut. Antiq. Cartusiens. 1. part. cap. 46. vers. 1. Ne ibi sanctus Ordo tepescat, in Form. 37. ex Baluzianis. Vide Annales Benedict. tom. 4. pag. 633. et tom. 5. pag. 281.

Stat. ordin. Cartus. ann. 1261. in Append. ad tom. 6. Annal. Bened. pag. 688. col. 1. art. 39: Declaramus quod Ordinem tenere, est feria ij. et iv. esse contentum pane et vino et coquina, feria iij. et Sabbato pane, vino, et coquina sine pittantia, feria vj. pane et aqua, festis capituli et feria v. sicut et alii ex debito.

Ordo, Religiosi ordinis generalis vel particularis conventus, vulgo Chapitre. Charta ann. 1161. in Chartul. Thenol. fol. 8. r°.: Ego Philippus Dei gratia Praemonstratae ecclesiae dictus abbas. Notum facio... qualiter controversiae, quae erant inter Praemonstratensem et Thenoliensem ecclesiam terminatae sint auctoritate , Ordinis et judicio. Diffinierunt enim abbates, etc. Martyrol. S. Fidis ex Cod. reg. 5198: Anno Domini 1406. fuit concessum per fratrem Johannem Bernardi pro tunc tenentem Ordinem et a toto conventu, etc. Charta ann. 1393: Nos fratres Guillelmus Rambaudi subprior, Radulphus Burgensis tertius, Johannes de valle quartus in ordine, et actu tenentes Ordinem in monasterio de Longavilla, etc.

Ordo Niger, Nigri Monachi, Benedictini in Occidente passim dicti, apud Matth. Paris pag. 321. 514. Nigri Monachi sub norma S. Benedicti famulantes, apud Ingulfum pag. 851. Tidericus Langenius in Saxonia: Nigris amicti velut Ordinis hi Benedicti Gradu sublimi subsistunt Ordine primi. Poeta infimi aevi MS.: Sunt tria nigrorum quae vastant res Monachorum, Renes, et venter, et pocula sumpta frequenter. Veteres porro Monachos μέλαιαν ἐσθήτα induisse auctor est Eunapius in AEdesio pag. 78. Vide Haeftenum lib. 5. Disq. mon. tract. 6. disq. 3.

Ordo Albus, Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini. Jacobus a Vitriaco in Hist. Occident. cap. 13: Cum a priscis temporibus in partibus Occidentis duae tantum fuissent regularium diversitates, Monachi scilicet nigri, sancti Benedicti regulam profitentes, et Canonici albi secundum regulam B. Augustini viventes; postquam peccatis exigentibus primo modica negligentes paululum cadere coeperunt, tandem ad tantam dissolutionem plures regularium Conventus devenerunt, quod viri timorati et prudentes, sub alio habitu et aliis institutis Domino militaturi ab ipsis recesserunt. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 711: In saltibus et campestribus passim construuntur Coenobia, novisque ritibus variisque scematibus trabeata peragrant orbem cucullatorum examina. Albedine praecipue in habitu suo utuntur, qua singulares ab aliis notabilesque videantur. Nigredo in plerisque locis sanctae Scripturae humilitatem designat, quem idcirco colorem religiosorum fervor hactenus gestat. Nunc autem nigredinem, qua prisci patres tam regulares Clerici in cappis, quam Monachi in cucullis, ob humilitatis specimen usi sunt, moderni tanquam ob majoris justitiae ostentationem abjiciunt: inusitata quoque pannorum sectione suorum ab aliis discrepare appetunt, etc. Archithrenius lib. 2. cap. 14: de sobrietate alborum Monachorum: O sancta, o felix Albis galeata cucullis Libera paupertas, etc. Willelmus Brito. lib. 8. Philippidos: Non parcit Monachis, aut quos Cistercius Ordo Candidat, aut habitus denigrat Cluniacensis. Carmen de Curia Romana v. 490: Non mihi suspectus Cistercius Ordo vel albus, Non nigri, aut illi qui crucis arma gerunt. Confirmatio privilegiorum Domus Calesii Ordinis Carthusiensis, alias S. Benedicti, ann. 1339. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 375: Monasterium de Calesio fundatum... constitutis ibidem devotis Deo famulis Monachis albis, sub Abbate secundum Regulam B. Benedicti degentibus. Cistercienses intelligo qui S. Benedicti Regulam profitentur. Vide Matth. Paris pag. 241.

Ordo Griseus, Monachorum scilicet qui coloris cinericii, seu Pseudolactini, vestibus induebantur: quo nomine Cistercienses Monachi intelliguntur, qui nigrum habitum primi in griseum commutarunt, ut auctor est Jacobus de Vitriaco in Hist. Occident. cap. 14. Ita de his intelligendi Marianus Scotus ann. 1099. Caesarius lib. 10. Mirac. cap. 46. Brocardus in Itiner. Terrae sanctae, Albertus Stadensis ann. 1195. Cromerus in Metropoli lib. 7. cap. 14. et alii. Sed et Tironenses Monachos in Carnutibus, a consortio nigrorum Monachorum, mutato habitu in griseum, recessisse scribit idem Jacobus de Vitriaco cap. 20. Vide Michaelem Scotum lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 39.

Ordo Asinorum. Vide, Asinus.

Ordo Alborum Mantellorum, Idem qui Teutonicus, cujus vestis est pallium album cruce nigra distinctum. Guill. de Lannoy dom. de Villerval in Itiner. MS.: Item appartient ledit pays de Prusse aus seigneurs des Blancs manteaulx de l'Ordre Nostre Dame; et ont un haut maistre, qui est leur seigneur. Vide Teutonicus. Eodem nomine eamdem ob causam appellati Parisiis Guillelmitae, quibus successerunt Benedictini.

Ordo Conchyliatus, vulgo S. Michaelis, memoratur in Instr. ann. 1562. tom. 3. Comment. Cond. pag. 494. ult. edit.

Ordo de Corona. Charta ann. 1325. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 393: Monasterium B. Mariae de Carmelis Ordinis de Corona, bailliviae Montanarum Alverniae, etc. Ejusdem mentio fit in Ch. ann. 1299. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 77. v°. et in Testam. Guid. de Lizigniaco ann. 1309. ex Reg. 13. ch. 123.

Ordo Dealbatus. Chron. Lirense Ms.: Anno 1098. coenobium Cisterciense incipitur, principium et origo Ordinis dealbati. Vide Ordo Griseus.

Ordo Fidei, seu Militia Ordinis Fidei Jesu Christi, Ordo militaris institutus contra Albigenses, cujus quidam Savaricus pauperem se Magistrum inscribit in literis ann. 1220. in Regesto Curiae Franciae de negotiis Senescalliarum Carcassonae, etc. ch. 48. Exstat ibidem fol. 23. v. Charta alia de terris collatis Ordini Fidei Jesu Christi in partibus Narbonensibus a Comite Montis-fortis ejusdem ann. 1220.

Ordo Fidei et Pacis, qui et Militiae S. Jacobi atque Ordo spatae appellatur, Ordo militaris, cujus institutorem rationemque institutionis declarat Bulla Gregor. PP. IX. ann. 1231. inter Instr. tom. 1. Gall. Christ. pag. 165. col. 2. qua confirmatur hic ordo institutus ann. 1227: Sane gaudemus in Domino, quod eo misericorditer inspirante, abnegantes salubriter vosmetipsos, salutaribus exhortationibus venerabilis fratris nostri Amanei Auxitani archiepiscopi et suffraganeorum ejus moniti et inducti ad defensionem fidei et pacis custodiam vos Christi constituistis athletas. Cujus bullae inscriptio talis est: Magistro militiae ordinis S. Jacobi ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, ad defensionem fidei et pacis in Guasconia constitutis regularem vitam professis in perpetuum. Bulla Clem. IV. PP. ex Tabul. Auxit.: De consilio et assensu praelatorum, baronum ac nobilium illarum partium de novo inibi creaverunt, providentes quod fratres, qui per tempora in eodem Ordine haberentur, pacis ac fidei essent in eisdem partibus protectores. Charta ann. 1290. ex eodem Tabul.: Frater Guillelmus de Monteclaro presbiter Ordinis fidei et pacis..... Magister Johannes de Bazo syndicus seu yconomus et procurator Ordinis fidei et pacis, vulgariter appellati Ordo spatae.

Ordo Girmondi. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 23: Pour ce que le suppliant avoit esté avec plusieurs bonnes personnes de laditte ville de S. Aignen de Crasmenil devant le viconte de Faloise... affermer que Ricart le Liegart, né de laditte ville, estoit homme convenable à porter l'enseigne de l'Ordre de Girmont, etc.

1. Ordo S. Jacobi, Sacramentum Extremae-unctionis, sic procul dubio dictum, quia illud a D. N. J. Christo acceptum nobis tradidit S. Jacobus Epist. 5. 14. his verbis: Infirmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, etc. Limborch. Sentent. Inquisit. Tolos. pag. 5: Omnia septem Sacramenta vituperabiliter diffiteris, abnegas et condempnas,.... Ordinem S. Jacobi, seu Extremae-unctionis pro infirmis in oleo materiali facto, nihil valere dicis, eidem praeferendo execrabilem impositionem manuum, quam ipsi vocant Baptismum spiritualem seu Consolamentum et bonum finem.

2. Ordo S. Jacobi. Vide supra Ordo fidei.

Ordo Mantellatorum. Acta Mss. notar. Senens. ad ann. 1284. ex Cod. reg. 4725. fol. 28. r°.: Relinquo meos fideicommissarios dominum Misericordiae, qui erit tunc temporis, et ministros tertii Ordinis Mantellatorum de ordine Humiliatorum. Vide Humiliati.

Ordo B. Mariae de Alto Braco, vulgo d'Aubrac. Charta Caroli IV. ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 479: Nobilis et religiosus vir dominus Bernardus Chati miles Ordinis B. Mariae de Alto Braco Ruthenensis diocesis, ut procurator, yconomus sive syndicus dictae domus de Alto Braco, etc.

Ordo Paupertatis, Qui paupertatem speciali ratione profitetur. Testam. Guill. Arnaldi de Bellovidere civis Tolos. ann. 1472: Item legavit dictus testator aliis tribus conventibus Ordinis paupertatis Tholosae, videlicet conventui fratrum Praedicatorum, et conventui fratrum Carmelitarum, et conventui fratrum Augustinorum... quinquaginta francos monetae currentis.

Ordo Servorum B. Mariae, Qui et Servitae appellantur. De eorum origine et instituto consule Dialogum Fr. Pauli Florentini apud Lamium tom. 12. Delic. erudit. et ibid. pag. 111. Vide Servi B., Mariae in Servus.

Ordo Spatae. Vide supra Ordo Fidei et Spatharii voce Spatharius.

Ordo Trecentorum, Gall. Quinzevings. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 58: Jehan Giles clerc des questeurs de l'Ordre des Quinzevings demourant à Riom, etc. Vide infra Trecentis.

Ordines Sacri, sive Sacramenta Poenitentiae et Extremae-unctionis, quae moribundis conferri solent, in Miraculis MSS. Urbani V. Papae. Vide Ordinare 4.

Ordo de Poenitentia S. Mariae Magdalenae. Vide in Poenitentes.

Dare Ordinem, Phrasis Gallica, donner ordre de faire quelque chose, Curare ut aliquid fiat. Occurrit non semel in Vitis PP. ab Ill. Episcopo Monspeliensi editis pag. 108. 134. 190.