Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORDO

ORDO,⁸ Militaris turma, copiae. Bonincont. Hist. Sicul. part. 1. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 132: Commisso praelio Rogerius a Pontifice superatus Gallutium confugit ad Gottofredum ejus loci dominum, virum tum nobilem, tum sibi amicissimum, et qui cum eo Ordines duxerat. Vide supra Ordinantia 2.

Ordo Vineae, Vineae modus. Charta ann. 1105. apud D. Calmetum in Probat. Hist. Lotharingiae tom. 1. col. 517: In Barro-monte vineas duas, in Carra-valle quatuor Ordines vinearum, in Hattonis valle sex Ordines, in summo Barro vineam unam, in Calvo-monte Ordines octo, in prato Amantii undecim, etc.

Vel potius Fundus vineis consitus, vinea, Gall. Vigne, sic dicta quod ordinatim conseratur. Charta ann. 1114. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 629: Ordines tres vinearum cum terra sua, et quantuncunque mihi pertinet in capite praedicti Ordines in integrum, qui sunt positi in eodem Foco Mortuo, etc.