Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANIMA

ANIMA, Homo, nostris etiam Ame. Hist. S. Clementis I. PP.: Ita ut in die illa quingentae Animae et eo amplius baptizati in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, perfecti in fide Christi abscederent. Passio S. Sebastiani: Omnis familia quae erat in domo Nicostrati Animae 33. promiscui sexus et aetatis, etc. S. Audoënus in Vita S. Eligii lib. 2. cap. 40: Tanta fuit copia decimae, ut decima accolarum pars centum Animae ad partem B. Eligii sorte devenirent. Gregorius Turon. lib. 8. cap. 30: Animas in captivitatem subdentes. Ordericus Vitalis lib. 2: In nave 276. Animae fuerunt. Act. Apost. c. 27. v. 37. Ep. 1. Petr. c. 3. v. 20. Adde Translationem S. Sandaletii n. 9. Theophanes ann. 18. Mauricii: Ἐγὼ δὲ τοὺς αἰχμαλώτους ἀποδίδωμι αὐτῷ ϰατὰ Ψυχὴν νόμισμα ἓν ϰομιζόμενος παρ᾽ αὐτοῦ, i. in singula capita. Capitatio Animarum, in leg. 6. Cod. Th. de Conlat. donat. est ea quae pro servis, adscriptis, censitis praediorum praestatur, quae ψυχιϰὴ συντέλεια dicitur in Constit. Gr. Anastasii leg. ult. Cod. de Annona et trib. Humana capitatio, ead. leg. 6. Vide Genes. cap. 46. etc.