Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANIMA

ANIMA,² pro Vita. Regestum Petri Diac. Casin. n. 409: Contra Animam nostram cogitaverunt et consiliaverunt. In Animam alicujus insidiari, in Edicto Rotharis Regis Longob. tit. 75. § 1; Contra Animam aut sanguinem patris insidiari, tit. 61. § 2. 163. Animae periculum incurrere, tit 86. § 2. in Leg. Longob. lib. 1. tit. 17. § 2. Rothar. 284. et alibi non semel. In Animam alterius conjurare, apud Willelmum Neubrig. lib. 5. cap. 20. Vide Petrum Fabrum lib. 3. Semestr. cap. 4. pag. 63.

Pro Anima judicare feudum, pro animae redemptione aliquid Ecclesiis concedere, in Constitut. Friderici I. Imp. apud Radevicum lib. 4. cap. 7.

In animam alterius Jurare. Vide Jurare.

Animarum domus. Vide in Domus.