Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ORO

ORO,² (ORARE) pro Adorare, nostris alias Aorer vel Aourer. Missale Burdeg. Mss. ex Cod. reg. 3659. 2. ubi de adoratione S. Crucis: Hiis spatiose et devote peractis, sicut decet; si populus nondum cessaverit Orare, sedeant ministri et clerici expectando orantes et taceant.