Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANIMALIS

ANIMALIS,² sensu opposito, ut videtur. Animalis archidiaconus, quia ad ejus officium potissime pertinet ea, quae corporis sunt, procurare; nisi mendum sit pro Annualis. Charta Joffridi episc. Catalaun. ann. 1132. in Chartul. S. Vitoni Virdun.: Si qua autem temerario ausu magna parvaque persona cujuscumque ordinis, aut potestatis vel dignitatis, sive episcopus futurus, sive Animalis archidiaconus, contra hanc nostram auctoritatem adire praesumpserit, etc. Quae rursum ibid. occurrunt in Charta Theoderici episc. Virdun.

Animales et Lutei, Origenistis dicti sunt reliqui omnes, qui sacris eorum initiati non erant. Hieron. Epist. ad Pammach. et Ocean. de error. Origen.: Nec mirum, putant enim me suum esse symmystam, et propter Animales et Luteos nolle palam dogmata profiteri.