Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OS

OS, Ossis, Tibia. Miracula B. Catha rinae Suecicae n. 3. tom. 3. Martii pag. 521. col. 2: Quo facto, extendebat filius mortuus unum Os: quo viso pater et omnes alii praesentes, qui hoc inspiciebant, fortius clamabant pro auxilio dictae Dominae Catharinae: et sic extendit secundum: deinde brachia et caput, et sic totum corpus; ita quod in brevi convaluit. Ibidem recurrit pag. 523. col. 1. et pag. 526. col. 2.

Ossa Animalium, quasi pro vitanda animalium peste, alicubi suspendere, vetitum in Concilio Londoniensi ann. 1075. et in Decretis Lanfranci Cantuariensis Archiep. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 307. Vide Lindenbrogium ad Ammianum lib. 19. pag. 86.

Os Sonans. Lex Aleman. tit. 59. § 4: Si autem de capite Os fractum tulerit de plaga, ita ut super publica via lata 24. pedes in scuto Sonaverit, illud Os cum 6. sol. componat. Lex Ripuar. tit. 68. § 1: Si quis in capite, vel in quocumque liber membro plagatus fuerit, et Os exinde exierit, quod super viam 12. pedum in scuto jactum Sonaverit, etc. Lex Frision. tom. 22. § 70: Si de vulnere Os exierit tantae magnitudinis, ut jactum in scutum trans publicam viam sonitus ejus audiri possit, etc. Ita fere in Addit. 3. § 54. et in Lege Longob. lib. 1. tit. 7. § 3. Rothar. 47. Ex quibus liquet Os sonare super scutum dici, cum ejus est magnitudinis, ut jactum trans viam publicam 12. aut 24. pedum, in scutum, aereum forte aut ferreum, sonum ita edat, ut audiri possit. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 77. num. 7.