Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSCULARI

OSCULARI ex Traverso, id est, Ex utroque latere. Acta Inquisit. Tolos. ad ann. 1238. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col 387: Postmodum osculatus fuit librum dictorum haereticorum; et his completis.... fecerunt pacem, ibi Osculantes se se invicem ex traverso. Alia Inquisit. Carcass. ad ann. 1244. ubi etiam de receptione haereticorum ibid. col. 437: Dederunt eis pacem, primo cum libro, consequenter cum humero.