Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSCULUM

OSCULUM, Eulogia, Benedictio, vice osculi, in signum caritatis ac mutuae benevolentiae. Liber Epistolar. S. Bonifacii Archiep. Mogunt. Epist. 85: Celsitudini vestrae, vice Osculi, duas vini cupellas transmisimus. Ita ἀποστολιμαῖον φίλημα dixere Achilles Tatius lib. 2. et Eustathius lib. 9. de Ismen. Epigrammata vetera lib. 4: Ut si dissimulas, multum mihi cara, venire,   Oscula cum pomis mitte, vorabo libens.

Osculum mortuis tradi vetat Concilium Autisiod. can. 12: Non licet mortuis, nec Eucharistiam, nec Osculum tradi, nec velo vel pallis corpora eorum involvi. Eadem habentur in Capitulis Bonifacii Mogunt. cap. 20. Eadem fusius leguntur, in vet. Poenitent. Ms. in Bibl. reg. fol. 85. ex Conc. Urbico: Non licet mortuis Eucharistiam nec Osculum tradere, nec de velis nec de pallis, quae in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorum, cum ad sepeliendum vadunt super feretrum ponere. Quae quidem verba accipienda quidam censent de eo ritu qui invaluerat apud priscos Christianos, ut priusquam sacram Eucharistiam sumerent, sese mutuo oscularentur, de quo Dionys. de Sacra hierarch. Tertullianus lib. de Oratione, Acta S. Mariae AEgyptiacae, S. Gregor. lib. 3. Dialog. cap. 37. et Regula S. Ferreoli cap. 25. quod nempe qui Eucharistiam , dabant mortuis, id facerent osculo praemisso.

Osculum in Ore, Fronte et oculis, impertitur Henrico Imperatori Paschalis PP. apud Petrum Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 37.

Osculum Manuum, in signum honoris et venerationis, apud Hieronymum in Vita S. Hilarionis, in Vita S. Pauli Eremitae, in Epistola ad Asellam, in Regula Magistri cap. 93. apud Cantacuzen. lib. 1. Hist. cap. 34. 41. Codinum de Offic. cap. 14. num. 22. cap. 17. num. 45. etc. Praeter Plin. lib. 11. cap. 46. Plutarchum in Catone, Xiphilinum pag. 132. 153. Quintilian. decl. 298. Phaedrum, Mamertin. et alios passim.

Osculum Genuum, quod scilicet ex reverentia et submissione olim subditi superioribus impertiebantur, in Regula Magistri cap. 93. Adde Gregorium Turon. in Vitis Patrum cap. 8. Capitolinus in Maximino juniore: In salutationibus superbissimus erat, et manum porrigebat genua sibi osculari patiebatur, et nonnunquam etiam pedes.

Osculum Pedum summi Pontificis. Anastasius in Constantino PP. de Tiberio Imp.: Cum Regno in capite sese prostravit, pedes Osculans Pontificis. Idem in Leone IV. pag. 176: Coactum, invitumque exinde abstrahentes, cum hymnis laudibusque praecipuis ad Lateranense Patriarchium perduxerunt; qui morem conservantes antiquum omnes Osculati sunt pedes. Vide pag. 159. 172. 185. 203. Guillelmus Apul. lib. 4. de Gestis Norm.:   ... Veniam Robertus ut hujus Impetret offensae, Papae properavit ad urbem, Supplicat, et pedibus (sancti) dans Oscula Patris, Suscipitur, etc. Et lib. 2: ... Curvao Papa Benigne Suscipit, Oscula dant pedibus communiter omnes. Unde porro ortum dicatur osculum pedum summorum Pontificum, tradidit Matthaeus Westmonast. ann. 798. Vide Opera Hincmari tom. 2. pag. 610. Generatim vero de osculo pedum legendus Nicol. Alemannus in Notis ad Procopii Histor. arcan. pag. 115. 1. Edit.

Censius ubi de in gressu Henrici imperatoris in Urbem: Ad cujus (Paschalis PP. II.) vestigia cum rex corruisset, (Nota quia imperator osculatur pedes domini papae) post pedum Oscula, ad oris oscula elevatus est.

Osculum datum Presbytero post communionem. Vide Henric. Valesium ad Eusebii Histor. Eccl. lib. 6. cap. 43.

Osculum Pacis. Olim in Ecclesia is mos obtinuit, ut in Missae celebratione, dum Sacerdos post hostiae consecrationem haec verba proferret, Pax Domini sit semper vobiscum, statim Clerus, ipseque populus per basia blanda sese invicem oscularetur, ut ait Amalarius lib. 3. de Eccles. offic. cap. 31. quae quidem basia, Pacis oscula appellantur cap. seq. Ordo Romanus: Cum dixerit, Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem de sancta... Interim Archidiaconus pacem dat Episcopo priori, qui et ultra dabit juxta se stanti, ac deinde per ordinem caeteri, atque populus osculantur se invicem, in Osculo Christi. Ὁ πᾶσι προσφωνούμενος πνευματιϰὸς ἀσπασμὸς, apud S. Maximum in Mystagog. cap. 17. Ejusmodi oscula ab Innocentio I. PP. instituta tradunt Stephanus Eduensis lib. de Sacramentis cap. 20. et Rupertus lib. 2. de Divinis offic. cap. 21. Meminit etiam istius moris ipse Innocentius Epist. ad Decentium Eugubinum Episc. cap. 2. Tertullianus lib. de Orat. sub finem, S. Ambros. serm. de Quadragesima, S. Joan. Chrysost. lib. de Compunct. cordis, cap. 3. S. Cyrillus homil. 5. ad Neophyt. S. Augustinus serm. 83. de Diversis, et lib. 2. adversus literas Petiliani cap. 23. etc. Vide praeterea Isidorum lib. 1. de Eccles. Offic. cap. 15. Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 33. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 62. Walafrid. Strab. cap. 22. Micrologum cap. 18. Hugon. a S. Victore lib. 2. Observat. Ecclesiast. cap. 40. Capitula Theodori Cantuar. cap. 32. Capitula Aquisgran. ann. 789. cap. 52. Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 52. lib. 5. cap. 94. 160. Concil. Francoford. ann. 794. cap. 50. al. 48. Moguntiacense ann. 813. cap. 44. Vitam S. Aigulfi Abb. Lerin. cap. 20. Adhelelmum Sagiensem Episcopum in Miraculis S. Opportunae cap. 13. Historiam quadripartitam S. Thomae Cantuar. lib. 3. cap. 3. et quae annotant Card. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 16. num. 6. 7. Goarus ad Euchologium pag. 134. et alii qui de rebus liturgicis scripserunt. Glossar. med. Graecit. voce. Ἀσπασμός, col. 147.

Observandum porro tertio ante Paschatem die, quae Coenae Christi Domini dicimus, ab ejusmodi osculis abstinuisse, ob moestitiam Christi passionis, unde in Ordine Romano: Dicat Agnus Dei absque osculo: quod etiam notatum a Procopio in Hist. arcana pag. 45. 1. edit. Habetur in Missali Gothico Collectio, seu Collecta, ad pacem pag. 263.

Osculum Pacis, et panem benedictum in Ecclesia interdicere, in Constitutionibus Provincialibus S. Edmundi Archiepiscopi Cantuariensis sub ann. 1236. cap. 4. et in Synodo Wigorniensi ann. 1240. cap. 34. Pacem facere dicebantur, qui inter Missae solemnia sese invicem osculabantur. Gregorius Turon. lib. 6. cap. 40: Exinde procedens nobiscum ad Ecclesiam, Missarum solemnia tenuit, sed neque Pacem cum nostris fecit, neque de sacrificiis communicavit, cognitumque mendacium esse quod dixerat, se esse Catholicum. Dicebantur etiam Pacem dare. Anastasius in Martino PP.: Et non est permissus videre Pontificem, quando Exarcho communionem porrexit, vel Pacem dedit. Amalarius in Eclogis de Officio Missae: Deinde dicit Pax Domini nostri Jesu Christi sit semper vobiscum: Respondent, Et cum spiritu tuo. Deinde dat pacem altari vel patenae: et sic populus dat sibi Pacem. Eodem sensu Pacificare usurpat vetus Missa ab Illyrico edita: Et ipsi invicem se Pacificando dicunt, Pax Christi et Ecclesiae abundet in cordibus nostris.

Ad Pacem accessisse Subdiaconos in sacrario, non vero intra cancellos altaris, observare est ex Epistola Lupi Tricassini et Euphronii Augustod. Episcoporum tom. 1. Concil. Gall.: Subdiaconos autem ad Pacem inter se in sacrario oportet accedere: in altario autem, non nisi dum porrigunt pallas Diacono, aut suscipiunt quod refertur: ad Pacem autem nequaquam eis permissum est.

At in Ecclesia Graeca osculum pacis dabatur statim post lavationem manus, et ante confecta mysteria, quod improbat Innocentius I. PP. loco laudato. Hunc porro Graecorum morem astruunt Cyrillus Hierosol. Catech. 5. S. Dionys. lib. de Caelesti hierarch. cap. 3. Joannes Chrysost. hom. 18. in 2. Epist. Pauli ad Corinthios, Clemens lib. 8. Constit. cap. 15. Vide Baron. ann. 45. num. 24. et seqq. Menardum in lib. Sacrament. Gregorii et Goarum ad Euchologium Graec.

DeSacro Osculo, quo Christiani, atque adeo ipsi Sacerdotes invicem se donabant in die Paschatis, vide Pachymerem lib. 7. cap. 15. extremo. Ex his satis patet, cur excommunicati ab ejusmodi fidelium osculis arcerentur. Charta Ludovici VI. Reg. Franc. anno 1110. ex Tabular. S. Martini de Campis: Regalis igitur decreti transgressor causam de qua agit in perpetuum amittat, excommunicationi subjaceat, et ejus calumnia irrita fiat. Interim etiam neque in testimonium recipiatur, nec pacis Osculo a fidelibus osculetur.

Hujus moris vestigium reperitur in Ordinario Rotomag. Ms. ubi ad diem Paschae legitur: Ad finem Laudum tres pueri (dicant) Benedicamus Domino. Hoc finito benedicatur a domino archiepiscopo, si praesens fuerit, et Osculetur omnes fratres, dicens ad singulos: Resurrexit Dominus.

Abrogatus deinde osculorum pacis in Ecclesia usus, inductusque alius, ut dum Sacerdos verba haec profert, Pax Domini sit semper vobiscum, Diaconi vel Subdiaconi imaginem quandam adstantibus Clericis, et plebi osculandam porrigant, quam vulgari vocabulo Pacem appellamus. Joannes Abrincensis de Offic. eccles.: Sacerdos partito Corpore Domini, Pax Domini, alta voce proferat, a quo unus Canonicorum Pacem accipiat, quam in utroque choro majoribus distribuat, etc. Synodus Oxoniensis ann. 1287. cap. 12: Asser ad pacem, pyxis ad oblatas, etc. Tabula pacis, in Concilio Mertonensi ann. 1300. cap. 4. Osculatorium, ibidem: Marmor, in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 10. Lapis Pacis, etc. Vide in his vocibus. Matthaeus Paris ann. 1100: Regem duxerunt ad offerendum et iterum reduxerunt ad pacem. Vide Jacobum Cardinalem Papiensem Epist. 295.

Osculum Pacis sibi in vicem donabant monachi et alii, praesertim discessuri. Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1. pag. 41: Missione tandem data, cum eos Praesul Osculo peteret, Vestra, inquit, erant, etc. Mox: Amore, ut moris est, osculato, et epoto, laetabundi discedunt. Ardo Monachus in Vita S. Benedicti Anianensis num. 31: Discessurus pacis Osculum fratribus praebet, quidam autem osculaturus accessit, quo perspecto, vir Dei protinus substitit, pacisque Osculum paululum negavit... quod is in crastino fugam meditatus esset. Quippe ab ejusmodi osculis interdicebantur monachi, qui poenitentiae subjacebant.

Osculum vero in salutationibus commune fuisse apud omnes, satis innuit Optatus lib. 4: Nec vos negare potestis, qui contra nos scandala ponitis, dum aliqui vestrum et non intellectas proferunt lectiones: ut auferant etiam illud, quod inter omnes homines solet esse commune, salutationis videlicet officium. Nam et vos ipsi aliqui in perfunctoria salutatione Oscula solita denegatis. Vide Pax.

Osculi Jus, seu osculandi Magistratus, cum salutarentur, non omnibus, sed Domesticis, Protectoribus, et Curialibus omnibus muneribus in patria defunctis, indultum, docent lex 4. Cod. Th. de Domest. (6,24). et lex 109. de Decurion. (12,1.)

Osculum, Oblatio seu munus, quod offertur inter sacra cum patena porrigitur populo osculanda. Comput. Ms. S. Petri Insul. ann. 1430: Pro Osculo et oblatione in die S. Petri ad vincula, dominus , dux dedit duos clicquardos, pro quolibet xxxvij. sol. valent lxxiv. sol.