Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSCULUM

OSCULUM,² nude, Homagium, praestitum cum osculo. Charta Guillelmi de Rupibus Senescalli Andegav. ann. 1209. pro fundatione Abbatiae Perrodii-novi, apud Menagium Hist. Sabolii pag. 365: Religiosi non solvent dictis Guillelmo et Margaretae (uxori) vel heredibus suis, vel ab ipsis causas habentibus, vel habituris, in mutatione cujusque Abbatis, infra annum quo fuerit confirmatus, nisi unum Osculum cum quatuor libris monetae pro omnibus ferragiis, (fraragiis) rachatis; una vice solvendo illo, etc. Vide supra in Hominium. Haltaus. Glossar. Germ. voce Lehnkuss, col. 1227.

Osculum Pacis in Hominiis. Tabular. Ecclesiae Uzetiensis ann. 1272. fol. 12: De jure, quod habeo in praedictis juramentum fidelitatis interpono, Osulum pacis bona fide et sine inganno facio vobis dicto Domino B. Episcopo Uticensi, etc. Charta conventionis ann. 1190. apud Ughellum tom. 4. pag. 670: Ibique etiam et ipsi Dominus Archidiaconus, et... reliqui utriusque Ecclesiae ibi praesentes fratres, suo nomine et absentium in Osculis vicissim se ibi in fratres.. receperunt. Vide Homagium.

Osculum Pedum in hominiis quandoque adhibitum fuisse testatur MS.: Rou devint homs li Roiz et ses mains li livra, Quant Beisier dut le Pié, baissier ne se daigna, La main tendi aval, le pié au Roi leva, A sa bouche le traist, et le Roiz enversa; Assez s'en ristrent tuit, et li Roiz se drescha.

Osculum Pedum, Formula usitata in Chartis, quae sacramenta fidelitatis regi a civitatibus jurata exhibent. Charta ann. circ. 1226. in Reg. feud. senescal. Occit. fol. 359: Ludovico illustrissimo Francorum regi domino suo,... consules Castrensis villae, tam milites quam burgenses universi, et populus universus fideles ejus et devoti in omnibus et per omnia, salutem et pedum suorum Oscula cum subjectione peroptata. Alia ejusd. ann. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 314: Serenissimo et excellentissimo domino suo Ludovico Dei providentia regi Franciae illustrissimo, Sicardus Podii Laurentii, majestatis ac magnificentiae illius servus humillimus, totaque universitas ejusdem castri, tam militum quam burgensium et totius populi, salutem ac seipsos ad plantas suae gloriosae praecellentiae deosculandas humotenus provolutos, ipsiusque cum suis omnibus subjectos, et omni expositos voluntati.

Osculo pactum ac conventionemFirmare, promittere. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 11: Et de his adfiduciavit nos per fidem, Osculans inde ob signum fidei Priorem nostrum. Charta Gaufredi Episc. Carnotensis ex Tabular. N. D. de Josaphat: Hoc concesserunt... qui etiam pro recognitione Osculati sunt annulum nostrum. Tabular. S. Cypriani Pictav.: Et hoc promisi osculando crucifixum in Ecclesia B. Justi in manu Rainaldi Abbatis, firmans cum Osculo me ita servaturum. Infra: Et ita promisi offerendo hanc cartulam super altare... Osculando crucifixum et Abbatem. Tabular. Montismorilionis in Pictonib. fol. 53: Per tenorem et affirmationem hujus rei perpetuo duraturam Osculati sunt ore ad os Priorem Salgaciensem, etc. Fol. 68: Ad hoc confirmandum Osculatus est Petrus de Domnione Petrum Imberti Sacerdotem. Vetus Charta apud Beslium in Episcopis Pictavens.: Firmans cum Osculo me ita servaturum. Infra: Et hoc promisi cum Osculo in manu supradicti Abbatis Monmorlioni, cum irem Romam, etc. Alia ann. 1110. in Hist. S. Nicolai Andegav.: Ut autem haec concordia ab utriusque partibus firmiter observaretur, Osculati sunt se invicem per fidem Monachi atque Canonici in Capitulis suis. Vetus Notitia ibidem: Quod petierat, est adeptus, unde ab Abbate Lamberto et suis Monachis, charitatis pacisque verae gratia, ipse cum suis Monachis, qui ibi aderant, est Osculatus. Alia ann. 1202: Unusquisque Militum propria manu, lato Osculo Comiti (Forcalquerii) juraverunt, quod, etc. Alia ann. 1219. in Hist. Bethuniensi: Et super hoc bona fide et firmiter observando, Abbas mihi, et ego Abbati Osculo dato, et juramento praestito, bonam et rectam societatem promisimus observare. Tabularium Ecclesiae Gratianopolitanae fol. 79: Et haec promitto me servaturum pro juramento in sacrata manu praenominati Episcopi Hugonis, et inde do ei Osculum cum bonae fidei sponsione. Conventio Isarni Episcopi Tolosani cum Abbate Moissacensi, apud Catellum lib. 5. Rer. Occitan.: Et ut nunquam irrumpere possim, sed semper firma stabilitate teneam et fideliter observem, in nomine sanctae fidei Osculatus sum praedictum Episcopum Isarnum, et Canonicos ejus sedis. Stephanus Tornac. Epist. 103. ex 2. edit.: Acquievit interposito coram nobis fraterno Osculo, quod intelligimus fidelissimum signum pacis. Vide Hist. Arvern. Justelli pag. 40. Turenensem pag. 30. etc.

At cum res erat inter monachum et mulierem, virum alterum, jubente monacho, deosculabatur mulier. Charta inter Probat. Hist. Brit. tom. 1. col. 430: Qui utrique, scilicet pater et filius pro hujus doni confirmatione Walterium monachum in fidei nomine osculati sunt, uxor autem illius, eo quod a femina monachum osculari inusitatum habemus, Lambertum quemdam praefectum S. Albini, jubente Walterio monacho, eadem femina deosculata est.

Osculata Pax, Osculo firmata. Facta fuit et Osculata pax inter Mutinenses et Bononienses, in Annalibus Mutinensium, tom. 11. Muratorii col. 63.

Osculum Pacis, Fidei, et Securitatis dictum ejusmodi osculum. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 38. Henr. I. 3.: Qui vero infra treugam post datum Osculum pacis aliquem interfecerit, etc. Charta ann. 1238. apud Sammarthan. in Praepositis Massiliensib.: Et pro his omnibus observandis dederunt sibi ad invicem Osculum pacis et fidelitatis. Alia apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 6. cap. 1. num. 2: Ego Bernardus D. G. Olorensis Episcopus... promitto hoc et convenio vobis in Dei fide, et legalitate mea, et ordine, et Osculo pacis et veritatis, etc. Tabular. S. Dionysii de Capella ann. 1113: Hoc vero pactum Osculo pacis et fidei firmaverunt. Adde Jofredum in Nicaea pag. 176. 178. Relatio S. Thomae Cantuariensis Archiep. de congressu Viviani Legati Apost. cum Rege Angliae: In uno tamen consentiunt universi, quod nos in Osculo pacis respicere non acquievit. Subintendit ergo Christianissimus Princeps, quod pro tanta quantitate auri, quantus ipse est, non consuleret, ut terram ipsius, nisi accepto prius pacis Osculo, ingrederemur. Et Comes Theobaldus adjecit, quod stultissima esset praesumptio; mul tis circumstantium sibi invicem dicenti bus, et reducentibus ad animum, quod Roberto de Silliaco acciderit, quia nec ipsum , Osculum ad pacis et securitatis custodiam satis firma cautio videretur. Leges Opstalbomicae cap. 17: Si quis homicidium post compositionem et Osculum pacis perpetravit, a patria sua per annum proscriptus maneat. Vide Will. Tyrium lib. 12. cap. 25.

Osculum Fidelitatis et pacis datum ab eo qui alium in possessionem rei alicujus mittebat. Charta ann. 1181. ex Tabul. Major. monast. qua Gaufredus dux Britanniae abbatem Majoris monasterii investit de monasterio Lehonensi: Testes fuerunt Herveus abbas Majoris monasterii, Bernardus magister prior, quibus duobus hanc saisinam Lehonensis coenobii feci supra pontem de Sei, dato etiam utrique, abbati et priori, Osculo fidelitatis et pacis.

Osculum appellari videtur munus quod magistra meretricum, certis anni temporibus consulibus civitatis Nemausensis offerebat, vel quod illi ab iis dabatur. Comput. ann. 1480. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 342. col. 2: Item solvit magistrae meretricum pro sua fogassia et Osculo dominorum consulum, ut est consuetum, v. solidos. Et quidem ne de osculo oris intelligam, inducunt Constitut. Catalaniae Mss. quibus prohibetur meretricibus ne militem aut dominam osculentur: Statuimus, quod nullus joculator vel joculatrix, nec soldataria (id est, meretrix) sedeat ad mensam militis, nec dominae alicujus,... nec Osculentur aliquem eorumdem.

Osculum, Donatio propter nuptias, quam solet sponsus interveniente osculo dare sponsae, in lege 5. Cod. Th. de Sponsal. (3,5.) nam ut est in Novella Alexii Comneni eodem titulo, et apud Matthaeum Monach. lib. 8. juris GraecoRom. pag. 510. Sponsalia peraguntur μετὰ τοῦ ἀῤῥαϐῶνος, ϰαὶ τοῦ φιλίου τοῖς μνηστῆρσι φιλήματος. Adde pag. 132. et Turcograeciam Crusii lib. 4. Epist 45. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 20: Denique dato sponsae annulo, porrigit Osculum, praebet calciamentum, celebrat sponsalium diem festum. Tabularium Abb. Belliloci in Lemovicib. ch. 26: Similiter uxori meae dimitto, et post mortem ejus S. Petro alia, quae est in Stranquillo, mansum, ubi Stephanus manet, uxori meae in Osculum post mortem ejus S. Petro remaneat, excepto illo manso, ubi Ademarus visus est manere, quem dimitto S. Mariae Soliaci, omnia, quantum ego ipse uxori meae tradidi ad habendum sive per osculum, sive per cartam traditionis, post mortem ejus S. Petro remaneat. Tabularium Ecclesiae Cadurcensis: Hoc tamen tenore, ut uxor mea teneat totum omnino honorem meum... et illa omnia, quae sibi dedi in Osculo. Charta Philippae Comitissae Pictavensis uxoris Guillelmi VIII. ex Tabulario Monasterii-novi Pictav.: Quod ego audiens, graviter tuli pro eo, quod eadem maresia dicebantur esse de Osculo meo. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1320. in Histor. Castilionensi: Quittavit filio suo Duci praedicto suum dotalitium, donationem propter nuptias, sive Osculum, eidem Ducissae in terra de Pratella, etc. Alia ann. 1325. ex Computorum Camera Parisiensi: Renuntiantes omni beneficio crucis... omni juri dotis, dotalitii, sive Osculi et donationis propter nuptias.

Oscleia, Oscleum, Idem quod Osculum, Ousclage, in Consuetud. Rupellensi art. 46. Tabularium Castri Meliandi: Liberas et immunes ab omni obligatione, alienatione, actione, exactione, dono, legato, dote, dotalitio, Oscleio, eleemosyna, censa, censiva,... et omni onere et genere servitutum. Item ann. 1319: Promiserunt nobili Domnae Emptrici dictum bladum reddituale..... libere et pacifice garentire in perpetuum, et deffendere ab omnibus et singulis actionibus, debitis, obligationibus, donis, cessionibus, coustumis, reddibentiis, serviciis, servitutibus, dotibus, Oscleiis, seu dotalitiis, etc. Rursum: Confitensque....... se nihil juris, actionis, possessionis, Osclei, dotis seu dotalitii in praedictis rebus habere. Charta ann. 1240: Dicens per juramentum praestitum nobis, se in dictis hominibus vel eorum rebus nullum Oscleum vel dotem habere. Adde Chartam fundationis sacrae Capellae Bituric. ann. 1405. inter Instrum. tom. 2. Gall. Christ. col. 34. Charta Gallica ann. 1294. apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 973: Renoncians... à tous privileges et benefices de croiz, donné et à donner, et octroyés à fames et à octroyer, soit par Oscle, par doaire, par mariage, ou par donacion pour noces ou entre-vis, etc.

Osclium. Charta libertatum villae de Bengiaco in Biturigib. ann. 1257: Immobilia sibi data in matrimonium, in dotem, vel in Osclium seu donationem propter nuptias, etc. Charta libertatum Castelli novi in Biturigib. ann. 1258: Si aliquis vir vel uxor aliqua bona nomine dotis sive Osclii de bonis uxoris vel mariti praemortuorum teneat, etc. Tabular. Nantoliense in Pictonibus ann. 1298: Renuntio privilegio crucis assumendae, cuilibet hypothecae dotis, Oscli, seu dotalitii, quae omnia consistunt in honore Castelli de Campania. Charta Guillelmi de Hala ann. 1298. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 542: Salvis tamen et retentis nobili D. D. Dalphinae... uxori ipsius D. Guigonis hiis, quae idem D. Guigo dedit ei ad vitam suam nomine dotalicii, Osclii seu donationis propter nuptias.

Oclage et Ocle, Consuet. Engolism. art. 47. et 81. Ocle, Lemovicibus etiamnum dicitur quod uxori, marito defuncto, pro veste lugubri, Gall. Deuil, assignatur.

Interdum tamen Osculi voce illud tantum significatur, futuros scilicet conjuges, scripto matrimoniali instrumento, sibi invicem osculum praebuisse; qui usus apud Salernum obtinuit, ut discimus ex Charta ann. 1358. ibidem exarata: Eamdem domicellam annulo fidei et matrimonialis foederis subarravit (futurus sponsus) sibique ad invicem maritalis conjugii Osculum praebuerunt.

Osclare, Oscleare, Dotare, Douer une femme de certains biens. Libertates concessae Villaefranchae ab Odone Dom. Borbonensi m. Jan. 1256: Si quis ducit uxorem apud Villamfrancham, de medietate rerum suarum Oscleat eam, et de medietate rerum, quas adquiret, hereditat eam. Thomasserius pag. 230. habet Osclet.