Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANIMO

ANIMO, (ANIMARE) Incendere, hortari, concitare in aliquem, animos dare, Gall. Animer. Arnulfus Lexoviensis Episc. in Epist. ad Lucium Papam, tom. 2. Spicil. Acher. pag. 482: Audistis eos, et magis quam expediret mihi etiam exaudistis, quoniam absens et innocens, nulloque citatus edicto punitus sum, et ex magna officii Episcopalis mei parte suspensus, ipsosque ad dicenda et facienda quae vellent remisistis amplius Animatos, ut et alii quilibet invitari possent et amplius Animari. Bartholomaeus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1227. apud Murat. tom. 6. col. 451: Dicebatur enim quod praedictus Dominus Lazarius Januam non debebat reverti; quare populus adeo dictum Guilelmum de Marivirum nobilem Animavit, etc. Eadem notione occurrit tom. 6. Reliq. MSS. Ludewigi pag. 40. et 161. Macrob. Saturn. lib. 7. cap. 3: Ut hortatu vestro Eustathius, quae de scommate paullo ante dixerit, animetur aperire. Vide Forcell. Lex. Gloss. Lat. Graec.: Animo, ϰαταθαρσύνω.