Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSTENSIO

OSTENSIO, Probatio. Capitulare Arechis Principis Benevent. editum a Camillo Peregrino, ยง 3: Si quis filium post mortem patris ejus pulsaverit, dicendo, quod ei aliquid praemii nomine pro qualibet causa dedisset, aut forsitan, dum pater ejus adviveret, per vim aliquid attulisset, de his propositis causis Ostensio duntaxat fieri non potest. Ita Ostendere, pro probare, dixisse interpretem S. Irenaei lib. 2. cap. 30. observat Billius lib. 2. obser. cap. 33.

Ostensio, Charta, ut opinor, ostensa seu prae oculis posita. Isti viderunt traditionem et Ostensionem Lantaldus, Pontius de S. Juliano, etc. in Charta traditionis ann. 1164. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 197.