Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSTENSIO

OSTENSIO,² praeterea dicitur de praedio, de quo lis est: cum priusquam judex de eo pronuntiet, actor et reus ad illud videndum proficiscuntur, ut inter utrumque de re, de qua lis est intentata, conveniat: monstrée vel monstre d'heritage, in Consuetudinibus Turonensi art. 1. 2. 4. Juliodunensi cap. 1. art. 112. Andegavensi art. 6. Marchensi art. 178. Rupellensi art. 13. Britan. tit. 6. et art. 767. 768. Arestum ann. 1260. in Histor. Guinensi: Quem quidem boscum Do. Ingerrannus de Couciaco pater suus injuste abstulerat eidem Ecclesiae, et super hoc traxerat ipsum dominum Ingerrannum in hac curia in causam Abbas S. Vincentii, et habuerat super hoc diem consilii, et diem Ostensionis idem Do. Ingerrannus, ut Abbas dicebat, etc. Charta Alamannica Goldasti 99: Tunc praedictus Comes jussit, ut ipsa testimonia supra irent, et ipsos terminos Ostenderent, quod dicebant. Assisiae Hierosol. MSS. cap. 27: Se la clameur est de terre, ou de léve moti requerre le suiant jour, si come est devisé en cest livré, Com doit jour demander, qui veult plait longuement suir, et aprés le jour requerre Mostre de ce que celui le requiert, et le requerant li doit faire la Mostre, mais non mie de toute chose: car dou cazal nomé et conneu, ne d'un leu, qui ait nom et appartenance ne doit lom point avoir de Mostre, etc. Cap. 222: Et doivent voir Mostres de terres, ou d'autres choses, etc. Modus vero Ostensionis habetur in Regesto Parlamenti Olim fol. 29. Vide Monstrae et Visus.

Lit. procurat. ann. 1348. ex Chartul. 21. Corb. fol. 193. v°: Dantes dictis procuratoribus nostris..... potestatem..... limitandi, Ostensionem et bonsnagia faciendi, etc. Hestencion, in aliis ibid. fol. 192. v°.