Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSTIUM

OSTIUM, et Ostiolum, inter donaria vel ministeria sacra recenset Hariulfus lib. 2. Chronic. Centul. cap. 10: Imagines aeneae 6. eburnea 1. candelabra auro parata 2. Ostia auro parata 7. etc. Idem lib. 3. cap. 3: Turibula argentea 8. ex cupro 1. flabellum argenteum 1. paries ad caput S. Richarii, et duo Ostiola parva ex argento et auro, gemmisque fabricata: ad pedes ipsius Ostiola 6. ex argento auroque parata. Sunt et alia 4. similiter parata.

Vela seu aulaea, quibus altaria vel sepulcra claudebantur, intelligit D. Le Beuf in epistola quae exstat in Mercur. Franc. ann. 1737. tom. 2. Dec. pag. 2848. quocum sentire vix possum; nam ostia ejusmodi ex metallo fabricata fuisse ex Hariulfo mihi apertum est.