Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): OSTIUM

OSTIUM., Hostium, (Imponere collectam per), Idem ac tributum exigere pro singulis ostiis, ut Focaticum pro singulis focis, sive domibus. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 622: Et ad predicta omnia facienda quatuor boni homines de ipsa contrata eligantur per curiales, qui sint etatis XL. annorum, qui jurent ipsum officium bene et legaliter exercere et complere, imponendo collectam pro dicto opere complendo per Hostium, sive aliter. Fr.