Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): aevum

aevum

a) Ewigkeit im uneigentlichen Sinne des Wortes, synonym mit aeternitas participata (←): aevum nihil aliud erit, quam aeternitas participata, quodl. 5. 4. 7 c; aevum differt a tempore et ab aeternitate sicut medium existens inter illa, th. I. 10. 5 c.

Über das Verhältnis von aeternitas, aevum & tempus heißt es: Cum aeternitas sit mensura esse permanentis, secundum quod aliquid recedit a permanentia essendi, secundum hoc recedit ab aeternitate. Quaedam autem sic recedunt a permanentia essendi, quod esse eorum est subiectum transmutationis vel in transmutatione consistit; et huiusmodi mensurantur tempore, sicut omnis motus et etiam esse omnium corruptibilium. Quaedam vero recedunt minus a permanentia essendi, quia esse eorum nec in transmutatione consistit nec est subiectum transmutationis, tamen habent transmutationem adiunctam, vel in actu vel in potentia. Sicut patet in corporibus caelestibus, quorum esse substantiale est intransmutabile, tamen esse intransmutabile habent cum transmutabilitate secundum locum. Et similiter patet de angelis, quod habent esse intransmutabile cum transmutabilitate secundum electionem, quantum ad eorum naturam pertinet, et cum transmutabilitate intelligentiarum et affectionum et locorum suo modo. Et ideo huiusmodi mensurantur aevo, quod est medium inter aeternitatem et tempus. Esse autem, quod mensurat aeternitas, nec est mutabile nec mutabilitati adiunctum. Sic ergo tempus habet prius et posterius, aevum autem non habet in se prius et posterius, sed ei coniungi possunt, aeternitas autem non habet prius neque posterius, neque ea compatitur, ib.; vgl. ib. ad 2; nom. 5. 1 & 10. 3; 1 sent. 8. 2. 2 c; 19. 2. 1 c; 2 sent. 2. 1. 1 c; pot. 3. 14. 9 c; quodl. 5. 4. 7 c.

Zu nunc aevi → nunc.

b) Zeitdauer, synonym mit saeculum (← sub a): aevum aliquando accipitur pro saeculo, quod est periodus durationis alicuius rei, et sic dicuntur multa aeva, sicut multa saecula, th. I. 10. 6 ad 1.